라틴어 문장 검색

hostes medium inter bina castra spatium acie instructa complebant, provocantibusque ad proelium responsum Romanus nemo reddebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 661:2)
posteroque die iam militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina castra in medium campi procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 196:2)
sicut bina castra hostium parvo inter se spatio distantia viderant, ipsi quoque mille ferme passus ab hoste dictator Tusculo, consul Lanuvio propiorem locum castris ceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 290:1)
Corneli fratris, qui tribunus militum priore anno fuerat triplexque stipendium equitibus dederat, gratia extractum ad tantum honorem credunt, alii orationem ipsum tempestivam de concordia ordinum patribus plebique gratam habuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 148:3)
bina iugera et semisses agri adsignati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 172:3)
milites qui in praesidio simul fuerant duplici frumento in perpetuum, in praesentia bubus privis binisque tunicis donati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 415:1)
aeque impotens postulatum fuit ut de stipendio equitum - merebant autem triplex ea tempestate - aera demerentur, quod adversati coniurationi fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 484:1)
bina in Latino iugera, ita ut dodrante ex Privernati complerent, data, terna in Falerno quadrantibus etiam pro longinquitate adiectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 163:1)
bina iugera agri acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 307:2)
iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis, armati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 512:1)
stipendium exercitu Romano ab hoste in eum annum pensum et binae tunicae in militem exactae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 587:3)
data ex praeda militibus aeris octogeni bini sagaque et tunicae, praemia illa tempestate militiae haudquaquam spernenda.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 437:1)
corpora vestra coniugum ac liberorum vestrorum servat inviolata, si inermes cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 133:1)
atque eo die tria milia passuum inter bina castra fuere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 627:2)
postero die Poeni quod viae inter bina castra erat agmine complevere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 189:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION