라틴어 문장 검색

labitur interea res et Babylonia fiunt unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident, scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi auro includuntur teriturque thalassina vestis adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 36:2)
Principio genus herbarum viridemque nitorem terra dedit circum collis camposque per omnis, florida fulserunt viridanti prata colore, arboribusque datumst variis exinde per auras crescendi magnum inmissis certamen habenis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 29:2)
denique nota vagis silvestria templa tenebant nympharum, quibus e scibant umore fluenta lubrica proluvie larga lavere umida saxa, umida saxa, super viridi stillantia musco, et partim plano scatere atque erumpere campo.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:9)
tunc enim viridia quasi positivum ponitur, non accidens.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 11:4)
Sed et materia apud rhetoras pathos movet, ut dum queritur Cicero flammam ex lignis viridibus factam atque ibi inclusum fumo necatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 17:2)
Tunc caput orantis nequicquam et multa parantis Dicere deturbat terrae, truncumque reliquit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 2:1)
Talis amor Daphnin, qualis cum fessa iuvencum Per nemora atque altos quaerendo bucula lucos Propter aquae rivum viridi procumbit in ulva Perdita, nec serae meminit decedere nocti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:1)
nudosque per aera ramos Effundens, trunco, non frondibus, efficit umbram;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:68)
Hunc ego, fluminea deformis truncus arena Qui iacet, agnosco:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:34)
Truncos laceravit Fimbria Crassos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:42)
Meque ipsum memini, caesi deformia fratris Ora rogo cupidum vetitisque imponere flammis, Omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis, Perque omnes truncos, cum qua cervice recisum Conveniat, quaesisse caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:74)
Nec magis informes veniunt ad litora trunci, Qui medio periere freto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:83)
viva graves elidunt corpora trunci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:93)
Pulsus ut armentis primo certamine taurus Silvarum secreta petit, vacuosque per agros Exsul in adversis explorat cornua truncis;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:46)
Tum plurima nigris Fontibus unda cadit, simulacraque moesta deorum Arte carent, caesisque extant informia truncis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION