라틴어 문장 검색

sustulisse mihi videtur simulationem desideri adhuc quae serpebat in dies, et inveterata verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 15 2:7)
putant fore ut, si paulatim haec consuetudo serpere ac prodire coeperit, per homines honestissimos virosque fortissimos, non imperitos adulescentulos aut illius modi quadruplatores leges iudiciaque administrentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 21장 1:2)
sic igitur inflatus et tumens animus in vitio est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 19:1)
sapientis autem animus semper vacat vitio, numquam turgescit, numquam tumet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 19:2)
sive fluidum a superficie pressa sursum continuatum surgat perpendiculariter secundum lineam rectam, vel serpit oblique per tortas cavitates & canales, easque regulares vel maxime irregulares, amplas vel angustissimas.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 19:3)
& primò revolveretur hic vortex novus & exiguus una cum globo circa centrum alterius, & interea latiùs serperet ipsius motus, & paulatim propagaretur in infinitum, ad modum vorticis primi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 23:4)
Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebit, poscentis videas:
(페르시우스, 풍자, satire 337)
accersor L. cauda natat thynni, tumet alba fidelia vino, labra moves tacitus recutitaque sabbata palles.
(페르시우스, 풍자, satire 5122)
Tumens inani graculus superbia, Pennas pavoni quae deciderant sustulit Seque exornavit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Graculus superbus et pavo.2)
Unus ferebat fiscos cum pecunia, Alter tumentes multo saccos hordeo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Muli duo et vectores.2)
Nam pleraque tacta tantum et omnino commota latissime serpunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 3:3)
Serpit per coloniam fama;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 5:1)
Vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit, Dum cadet incurva falce resecta Ceres.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 156)
nam modo Threïcio Borea, modo currimus Euro, saepe tument Zephyro lintea, saepe Noto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 48:2)
ora tument ira:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 106:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION