라틴어 문장 검색

Die nuptiarum Silanus mortem sibi conscivit, sive eo usque spem vitae produxerat, seu delecto die augendam ad invidiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 8장1)
igitur exterrita Agrippina et, quando ultima timebantur, spreta praesentium invidia provisam iam sibi Xenophontis medici conscientiam adhibet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 67장3)
testamentum tamen haud recitatum, ne antepositus filio privignus iniuria et invidia animos vulgi turbaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 69장8)
tum formam futuri principatus praescripsit, ea maxime declinans quorum recens flagrabat invidia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 4장3)
daturum plane documentum honestis an secus amicis uteretur, si ducem amota invidia egregium quam si pecuniosum et gratia subnixum per ambitum deligeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 6장8)
Nero intellecta invidia odium intendit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장6)
Variis deinde casibus iactatus et multorum odia meritus reus haud tamen sine invidia Senecae damnatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장1)
filium eius Nerullinum adgressis accusatoribus per invidiam patris et crimina repetundarum intercessit princeps tamquam satis expleta ultione.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장12)
temperandas plane publicanorum cupidines, ne per tot annos sine querela tolerata novis acerbitatibus ad invidiam verterent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 50장6)
ceterum quo gravaret invidiam matris eaque demota auctam lenitatem suam testificaretur, feminas inlustris Iuniam et Calpurniam, praetura functos Valerium Capitonem et Licinium Gabolum sedibus patriis reddidit, ab Agrippina olim pulsos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 12장9)
igitur abiudicatis agris orta adversus iudicem invidia;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 18장3)
his atque talibus recitatis et offensione manifesta, non ideo aut consules mutavere relationem aut Thrasea decessit sententia ceterive quae probaverant deseruere, pars, ne principem obiecisse invidiae viderentur, plures numero tuti, Thrasea sueta firmitudine animi et ne gloria intercideret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장7)
cetera invidiam augent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장2)
. . . magna cum invidia senatum adeunt, ius naturae, labores educandi adversus fraudem et artes et brevitatem adoptionis enumerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 19장2)
ferebatur Seneca quo invidiam sacrilegii a semet averteret longinqui ruris secessum oravisse et, postquam non concedebatur, ficta valetudine quasi aeger nervis cubiculum non egressus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION