라틴어 문장 검색

scandit sublime tribunal atque inter proprias laudes Aegyptia iactat somnia prostratosque canit se vate tyrannos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:186)
Mollis feminea detruditur arce tyrannus et thalamo pulsus perdidit imperium:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:13)
felices aliae, quas debellata maritis oppida, quas magnis quaesitae viribus ornant exuviae, quibus Argivae pulchraeque ministrant Thessalides, famulas et quae meruere Lacaenas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:123)
domiti nec te post bella tyranni cernere iam licuit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:303)
patriis solum quod defuit armis, tertius occubuit nati virtute tyrannus.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:5)
felicior illa perustae pars Libyae, nimio quae se munita calore defendit tantique vacat secura tyranni.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:89)
oritur praeda cessante libido, divitibusque dies et nox metuenda maritis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:107)
Aethiopem nobis generum, Nasamona maritum ingerit;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:121)
tertia iam solito cervix mucrone rotetur tandem funereis finem positura tyrannis."
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:311)
nunc vero geminis clades repetita tyrannis famosum vulgavit iter nec nota fefellit semita praestructum bellis civilibus hostem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:97)
creditur Herculeis lucem renovare lacertis femina dilecti fatis impensa mariti;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:164)
Quis tibi tunc, Alarice, dolor, cum Marte perirent divitiae spoliisque diu quaesita supellex pulsaretque tuas ululatus coniugis aures, coniugis, invicto dudum quae freta marito demens Ausonidum gemmata monilia matrum Romanasque alta famulas cervice petebat!
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:246)
Celerina per omnes Italiae canitur montes omnisque maritum Palladium resonabat ager.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae16)
concede marito tu quoque neu Scythicas infensis unguibus iras exercere velis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae79)
Cytherea maritum sponte rapit caelique toros imitata priores pectora lascivo flatu Mavortia nectit et tantum suspendit onus galeaeque lacertos implicat et vivis totum complexibus ambit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete18)

SEARCH

MENU NAVIGATION