라틴어 문장 검색

Inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio, et talio non multum differt nisi ordine ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 175:5)
Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 17:1)
Non vis ergo admoneam eos, qui iram summa potentia exercent et argumentum virium existimant et in magnis magnae fortunae bonis ponunt paratam ultionem, quam non sit potens, immo ne liber quidem dici possit irae suae captivus ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 25:2)
Ultio doloris confessio est ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 35:3)
" Aliquis vult irato committi ultionem, cum Plato sibi ipse imperium abrogaverit ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 78:5)
Non male dixit regi, nullum emisit ne calamitosi quidem verbum, cum aeque cor suum quam fili trans- fixum videret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 92:1)
Multum temporis ultio absumit, multis se iniuriis obicit, dum una dolet ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 163:2)
removebit omnia ultionis instrumenta, simulabit iram, ut tamquam adiutor et doloris comes plus auctoritatis in consiliis habeat, moras nectet et, dum maiorem poenam quaerit, praesentem differet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 223:5)
Quid si flere me uetes cum uidi hominem calamitosum?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.31)
postea cogitaui et haec ipsa mihi cogitandi causa fuit uxoris ultio.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.34)
Non mihi tanti ultio fuit, ut amittere filium uellem;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Olynthius pater reus concursus.28)
in illa ultio fuit, in his perfidia;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.13)
In tam calamitosa domo feliciores fuistis, uxor et liberi:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.51)
Frangitur calamitosis animus et ipsa se infelicitas dampnat et hoc condicio humana uel pessimum habet, quod fortuna quos miseros fecit etiam superstitiosos facit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.24)
Ago causam legum, ne carnificem quem sacrilegis minantur, calamitosis adhibeant.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, orbata post laqueum sacrilega.28)

SEARCH

MENU NAVIGATION