라틴어 문장 검색

estque id aliquanto melius velamentum cerebro, quam caro, quae exciso osse increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 12:4)
Nec ultra adstringi, quam ut ossa contineant:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 12:4)
ferulaeque vel omnino non imponendae contra eminentia cubiti, vel aliquanto breviores sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 18:8)
Deligandaque fasciis sunt aliquanto laxioribus quam si ea plaga non esset;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 31:2)
In digitis nihil ultra fieri debet, quam quod in iis, qui sunt in manu, positum est Haec facienda sunt in iis casibus, ubi sine vulnere ossa exciderunt) .... Hic quoque et ingens periculum est, et eo gravius, quo majus membrum est, quove validioribus nervis aut musculis continetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XXIV De digitis luxatis. 1:1)
nec rex Aegyptius ultra restitit, humani postquam puer uberis expers in Phrygiam primum laxavit murmura vocem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:157)
non vestris ultra bacchabor in antris nec iuga sulcabit noster Berecynthia currus".
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:181)
nil poscimus ultra.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:205)
Talia grandaevum flammata fronte loquentem obliquisque tuens oculis non pertulit ultra, sed rupit rabidas accensa superbia voces:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:194)
Super hunc numerum, quem rettulimus, singularis habetur Aminea maiori geminae non dissimilis, prima specie pampini et trunci, sed vini sapore aliquanto inferior, quamvis generosissimis sit proxima,praeferenda etiam propriis virtutibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 13:1)
Purgamentum habeas ad fissuram,sub qua nodus in vite desideratur, qui quasi alliget eam fissuram, nec rimam patiatur ultra procedere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 8:5)
propiorem iam Albim quam Rhenum neque bellum ultra, modo se patris patruique vestigia prementem isdem in terris victorem sisterent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장11)
haud cunctatus est ultra Germanicus, quamquam fingi ea seque per invidiam parto iam decori abstrahi intellegeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장13)
neque facturam ultra et posse se puerili verbere moneri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 9장3)
nec ultra expectato quam dum sacrificii gratia Claudius Ostiam proficisceretur, cuncta nuptiarum sollemnia celebrat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 26장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION