라틴어 문장 검색

Libera non ultra, parva quam nocte, iuventus, Consulite extremis angusto tempore rebus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:38)
standum est tibi, dixit, et ultra Non credere solo, sternique vetabere terra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:43)
Iam spissior ignis, Et plaga, quam nullam superi mortalibus ultra A medio fecere die, calcatur, et unda Rarior:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:66)
138.10 Brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 66:2)
est autem oratio scripta elegantissime sententiis, verbis, ut nihil possit ultra.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 1A 3:3)
qui te forum Tarsi agere, statuere multa, decernere, iudicare dicerent, cum posses iam suspicari tibi esse successum, quae ne ab iis quidem fieri solerent, qui brevi tempore sibi succedi putarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 6 5:2)
etsi genus hoc consolationis miserum atque acerbum est, propterea quia, per quos ea confieri debet, propinquos ac familiaris, ii ipsi pari molestia adficiuntur neque sine lacrimis multis id conari possunt, uti magis ipsi videantur aliorum consolatione indigere quam aliis posse suum officium praestare, tamen, quae in praesentia in mentem mihi venerunt, decrevi brevi ad te perscribere, non quo ea te fugere existimem, sed quod forsitan dolore impeditus minus ea perspicias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 1:3)
quod vobis brevi probassem, nisi mihi fortuna proprium consilium extorsisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 35 1:1)
brevi illo tempore Q. Cati Aemiliani, hominis honesti, quem vos nostis, duo homines occiderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 8장 2:1)
ultra enim quo progrediar, quam ut veri similia videam, non habeo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 17:4)
sed quia ultra nihil habemus, hoc longum dicimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 93:6)
nos, qui sequimur probabilia nec ultra [quam] id quod veri simile occurrit progredi possumus, et refellere sine pertinacia et refelli sine iracundia parati sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:4)
transibat per medium Sagittae, nec longe ultra protendebatur, desinens in [Aquarii] 4°, cum lat. bor.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 42:13)
ecce aliud cras egerit bos annos et semper paulum erit ultra, nam quamvis prope te, quamvis temone sub uno vertentem sese frustra sectabere canthum, cum rota posterior curras et in axe secundo.
(페르시우스, 풍자, satire 528)
Non tenuit ultra lacrimas Trimalchio et Rogo inquit Habinna, sic peculium tuum fruniscaris:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION