라틴어 문장 검색

Humerus quoque in periculum venit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 29:5)
Quod in femore humeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 32:1)
ut quum latum scapularum os ab humero recedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 1:4)
ut, puta, si humerus loco suo non est, major in eo ipso fit, quam in brachio;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 5:2)
Humerus autem modo in alam excidit, modo in partem priorem.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 1:1)
sursum juxta ejusdem partis aurem cum humero porrigi non potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 1:3)
Igitur, si in alam humerus excidit, et vel puerile adhuc est corpus, vel molle certe, et imbecillis nervis intentum est, satis est collocare id in sedili;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 2:1)
in qua summa capitulum est rotundum et leniter cavum, ut recipere particulam aliquam ex capite humeri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 3:2)
uno loco paulum infra humeri caput;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 4:3)
eoque fit, ut capite ligni caput humeri impulsum in suam sedem, modo cum sono, modo sine hoc compellatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 5:3)
At si in partem priorem humerus excidit, supinus homo collocandus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 6:1)
deinde medicus caput quidem humeri sinistra debet repellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 6:4)
dextra vero cubitum cum humero attollere, et os in suam sedem compellere:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 6:5)
Reposito humero, lana alae subjicienda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 7:1)
Tum fascia, primum sub ala obvoluta, caput ejus debet comprehendere, deinde per pectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, rursusque ad ejusdem humeri caput tendere, saepiusque eadem ratione circumagi, bene id teneat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XV De humero luxato. 7:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION