라틴어 문장 검색

Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra, nulla aequare queas praetoris pulpita lauti, si spectes quanto capitis discrimine constent incrementa domus, aerata multus in arca fiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi, ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et res non potuit servare suas.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV90)
Quis numerare queat felicis praemia, Galli, militiae?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI1)
nec miserae prodesse in tali tempore quibat, quod patrio princeps donarat nomine regem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 4:5)
quas ob res ubi viderimus nil posse creari de nihilo, tum quod sequimur iam rectius inde perspiciemus, et unde queat res quaeque creari et quo quaeque modo fiant opera sine divom.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 7:4)
Tum porro varios rerum sentimus odores nec tamen ad naris venientis cernimus umquam nec calidos aestus tuimur nec frigora quimus usurpare oculis nec voces cernere suemus;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 10:16)
cui nisi prima fides fundata valebit, haut erit occultis de rebus quo referentes confirmare animi quicquam ratione queamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:4)
tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus, si nullum foret, haut usquam sita corpora possent esse neque omnino quoquam diversa meare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:5)
sin intactile erit, nulla de parte quod ullam rem prohibere queat per se transire meantem, scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:10)
id porro nihil esse potest nisi materiai concilium, quod inane queat rerum cohibere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:16)
haec neque dissolui plagis extrinsecus icta possunt nec porro penitus penetrata retexi nec ratione queunt alia temptata labare;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:22)
sunt igitur solida primordia simplicitate nec ratione queunt alia servata per aevom ex infinito iam tempore res reparare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:29)
at contra si mollia sint primordia rerum, unde queant validi silices ferrumque creari, non poterit ratio reddi;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:6)
Denique iam quoniam generatim reddita finis crescendi rebus constat vitamque tenendi, et quid quaeque queant per foedera naturai, quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat, nec commutatur quicquam, quin omnia constant usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae ostendant maculas generalis corpore inesse, inmutabilis materiae quoque corpus habere debent ni mirum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:11)
quae quoniam per se nequeunt constare, necessest haerere unde queant nulla ratione revelli.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:2)
amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis talibus in causis, ne dum variantia rerum tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION