라틴어 문장 검색

Inde factum est, ut continuo proficiscens non adferret responsionem meam, quoniam post illorum adventum quantulumcumque apud nos inmoratus est et profecturus per horas singulas videbatur.
(아우구스티누스, 편지들, 29. (A. D. 409 Epist. CX) Domino Beatissimo Atque Dulcissimo Venerabili Nimiumque Desiderabili Fratri et Consacerdoti Severo et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 1:2)
Caesar, ut Brundisium venit, contionatus apud milites, quoniam prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum, aequo animo mancipia atque impedimenta in Italia relinquerent, ipsi expediti naves conscenderent, quo maior numerus militum posset imponi, omniaque ex victoria et ex sua liberalitate sperarent, conclamantibus omnibus, imperaret, quod vellet, quodcumque imperavisset, se aequo animo esse facturos, II. Non. Ian.
(카이사르, 내란기, 3권 6:1)
Quoniam autem ex [tribus] medicinae partibus ut difficillima, sic etiam clarissima est ea, quae morbis medetur, ante omnia de hac dicendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 12:1)
Sed haec genera tritici et adorei propterea custodienda sunt agricolis, quoniam raro quisquam ager ita situs est, ut uno semine contenti esse possimus, interveniente parte aliqua vel uliginosa vel arida.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 4:1)
Sunt enim regionum propria munera, sicut Aegypti et Africae, quibus agricola post sementim ante messem segetem non attingit, quoniam caeli conditio et terrae bonitas ea est ut vix ulla herba exeat nisi ex semine iacto, sive quia rari sunt imbres seu quia qualitas humi sic se cultoribus praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 3:2)
quoniam fere omne vinum eam qualitatem sortitum est ut vetustate acquirat bonitatem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 21장 10:4)
quoniam fere plurimarum stirpium natura sic se commodat ut iuxta cicatricem novellis frondibus repullescant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 22장 5:2)
Quoniam igitur et tu ipse abiens postularas, ut tibi, postquam ad deserta migrassem, invitatoriam a me scriptam transmitterem, et ego facturum receperam, invito, iam propera.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:10)
quod si lincuntur et insunt, haut erit ut merito inmortalis possit haberi, partibus amissis quoniam libata recessit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:3)
sed vexillum significat, quod est tractum a veli diminutione, ut 'velum vexillum'. ab arce quoniam vexillum in arce poni solebat, quod esset specimen imperati exercitus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 117)
sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut volumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 6 8:4)
apud Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser videbis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 15 2:1)
quem tamen si reliquissem, dicerent iniqui non me plane post annum, ut senatus voluisset, de provincia decessisse, quoniam alterum me reliquissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 15 6:8)
quod quoniam uterque nostrum consecutus est, reliquum est ut officiis certemus inter nos;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 31 1:2)
tu quoniam rem p. nosque conservas, fac ut diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 14 8:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION