라틴어 문장 검색

nam pridie quidem, quoquo modo potueram, scripseram ipse eas litteras quarum vaticinationem falsam esse cupio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12 2:3)
at id quidem perspicuum est, cum Panaetius, princeps prope meo quidem iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat quam omnes praeter eum Stoici certissimam putant, vera esse haruspicum auspicia oracula somnia vaticinationes, seque ab adsensu sustineat - quod is potest facere vel de iis rebus quas illi a quibus ipse didicit certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 143:6)
versibus, quos olim Fauni vatesque canebant, mihi de antiquis eodem modo non licebit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 51장 2:4)
Vatibus hic mos est, centum sibi poscere voces, centum ora et linguas optare in carmina centum, fabula seu maesto ponatur hianda tragoedo, vulnera seu Parthi ducentis ab inguine ferrum.
(페르시우스, 풍자, satire 51)
Iam decima maestos inter ancipites metus Phrygas obsidebat messis et vatis fides Calchantis atro dubia pendebat metu, cum Delio profante caesi vertices Idae trahuntur scissaque in molem cadunt robora, minacem quae figurarent equum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:3)
Non enim res gestae versibus comprehendendae sunt, quod longe melius historici faciunt, sed per ambages deorumque ministeria et fabulosum sententiarum tormentum praecipitandus est liber spiritus, ut potius furentis animi vaticinatio appareat quam religiosae orationis sub testibus fides:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:10)
qualis in Actaea quondam fuit hospita terra, digna sacris Hecales, quam Musa loquentibus annis Battiadae vatis mirandam tradidit aevo . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:13)
Ut est vulgatus ordo narratae rei, Omnes scierunt numinum praesentiam Vati dedisse vitam mercedis loco.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.18)
sacratae vatis horrescunt comae, Tripodes moventur, mugit adytis Religio, Tremuntque lauri et ipse pallescit dies.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor.3)
nam et tremor terrae perseverabat, et plerique lymphati terrificis vaticinationibus et sua et aliena mala ludificabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 19:3)
Pieridum vates, non tua turba sumus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 15)
' Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta Legit in exitium spicula facta meum, Lunavitque genu sinuosum fortiter arcum, 'Quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 116)
Ecce, quid iste tuus praeter nova carmina vates Donat?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 849)
At facie tenerae laudata saepe puellae, Ad vatem, pretium carminis, ipsa venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 120)
Est etiam, quae me vatem et mea carmina culpet - Culpantis cupiam sustinuisse femur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 415)

SEARCH

MENU NAVIGATION