라틴어 문장 검색

ut non imperium aliquod, non secta, non stella, majorem efficaciam et quasi influxum super res humanas exercuisse videatur, quam ista mechanica exercuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 325:9)
Secundum eorum, qui patriae potentiam et imperium inter humanum genus amplificare nituntur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:4)
Quod si quis humani generis ipsius potentiam et imperium in rerum universitatem instaurare et amplificare conetur, ea proculdubio ambitio (si modo ita vocanda sit) reliquis et sanior est et augustior.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:6)
Hominis autem imperium in res, in solis artibus et scientiis ponitur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 326:7)
metaphysicae (perpurgato nomine) magia, propter latas ejus vias et majus imperium in naturam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 30:7)
Inter praerogativas instantiarum ponemus decimo loco Instantias Potestatis, sive Fascium (sumpto vocabulo ab insignibus imperii), quas etiam Ingenia, sive Manus Hominis appellare consuevimus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:1)
Motus enim assimilationis procedit tanquam cum imperio et potestate;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 460:5)
Quae omnia manifesto tendunt ad maiestatem imperii minuendam et auctoritatem magistratuum labefactandam, cum tamen omnis legitima potestas sit a Deo ordinata.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 3:7)
Quid autem hoc ab illo differt, si caussa religionis descendat et praecipitetur ad crudelia et execrabilia scelera principes trucidandi, in populorum vitas grassandi, et imperia funditus evertendi?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:7)
Etenim de Livia sic ait, quod esset cum artibus mariti et simulatione filii bene composita, artes imperii Augusto, simulationem Tiberio attribuens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VI. DE DISSIMULATIONE ET SIMULATIONE 2:3)
Excipere tamen oportet Marcum Antonium, imperii Romani duumvirum, et Appium Claudium decemvirum, legislatorum inter Romanos principem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:7)
Omnium consensu capax imperii, nisi imperasset inquit Tacitus de Galba.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:4)
Adeo ut, si audaces tuto adhibere velis, summum illis imperium non deferas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:45)
Cuiusmodi est imperium Turcicum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:4)
Bene se res habet cum nobiles non sunt potentiores quam aut imperii aut iustitiae ratio postulat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION