라틴어 문장 검색

Parce meo iuueni, seu quis bona pascua campi seu colis umbrosi deuia montis aper, neu tibi sit duros acuisse in proelia dentes;
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 91)
lucus ibi frequenti silva et proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit,ubi omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore, separatimque greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, numquam insidiis ferarum, non fraude violati hominum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 31:1)
dux Philemenus erat cum solito captae venationis onere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 127:1)
convenerat autem ut Philemenus portula adsueta venationem inferens armatos induceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 128:1)
est autem res simillima cenae Chalcidensis hospitis mei, et hominis boni et sciti convivatoris, apud quem solstitiali tempore comiter accepti cum miraremur, unde illi eo tempore anni tam varia et multa venatio, homo non quam isti sunt gloriosus renidens condimentis ait varietatem illam et speciem ferinae carnis ex mansueto sue factam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 577:1)
athletarum quoque certamen tum primo Romanis spectaculo fuit, et venatio data leonum et pantherarum, et prope huius saeculi copia ac varietate ludicrum celebratum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 231:2)
is de pastorum coniuratione, qui vias latrociniis pascuaque publica infesta habuerant, quaestionem severe exercuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 337:1)
item ad venationem 'et magnos canibus circumdare saltus'. male autem de aucupio quidam hoc respuunt, totum refe- rentes ad venationem, et dicunt, 'fallere visco' pro visceratione positum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1395)
Christianis deinde a montanis egressis et in valle ac loco campestri consistentibus, ubi Sarracenorum, Arabum, Maurorum, publicanorum tentoria fixa erant et acies ordinatae, greges et universa armenta, quae nemo dinumerare poterat, sponte segregata et directa sunt sine rectoribus et sine magistris ad locum satis vicini pascui, ac si divino nutu praemonita et jussa ultro cuneis catholicis cederent, ne forte eis impedimentum fierent, sed ut ibidem in loco pascui persistentes a Christianis post victoriam reperiri [0560A] possent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION