라틴어 문장 검색

Praesta Ciceroni quod propinqui Catilinae, quod amici Verris, quod clientes Clodii praestiterunt:
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 4:2)
hos minus nobiles sinite in partem abire, PATERNVM et MODERATVM, FABIVM et si quis est nec clari nominis nec ignoti.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 13:6)
Fabius Verrucosus beneficium ab homine dure aspere datum panem lapidosum vocabat, quem esurienti accipere necessarium sit, esse acerbum.
(세네카, 행복론, Liber II 26:1)
Is cum ab amicis conferentibus ad impensam ludorum pecunias acciperet, magnam pecuniam a Fabio Persico missam non accepit et obiurgantibus iis, qui non aestimant mittentes, sed missa, quod repudiasset :
(세네카, 행복론, Liber II 96:2)
Et Fabius, qui ' cunctando restituit rem,' temerarius est ?
(세네카, 행복론, Liber IV 126:7)
Quid nuper Fabium Persicum, cuius osculum etiam impudici denotabant, sacerdotem non in uno collegio fecit nisi Verrucosi et Allobrogici et illi trecenti, qui hostium incursioni pro re publica unam domum obiecerant ?
(세네카, 행복론, Liber IV 143:3)
Cedo, si spes tuas solus impedio, Paulusne te et Fabius Maximus et Cossi et Servilii ferent tantumque agmen nobilium non inania nomina praeferentium, sed eorum, qui imagini- bus suis decori sint ?"
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 60:7)
Quo alio Fabius affectas imperii vires recreavit, quam quod cunctari et trahere et morari sciit, quae omnia irati nesciunt ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 66:1)
Perierat imperium, quod tunc in extremo stabat, si Fabius tantum ausus esset quantum ira suadebat :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 66:2)
Turpissimam aiebat Fabius imperatori excusationem esse :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 169:4)
at nunc cuilibet orationes in Verrem tuto dicere licet pro suo.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 20:1)
Verres quoque proscriptus fortius periit.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 3:14)
In sequenti parte dixit exorari solere inimicos, ipsum exoratum a Vatinio, Gaio quoque Verri adfuisse.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 13:8)
POLLIO quoque ASINIVS , qui Verrem Ciceronis reum fortissime morientem tradidit, Ciceronis mortem solus ex omnibus maligne narrat;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 24:1)
parvaque iam magnis admoram fontibus ora (unde pater sitiens Ennius ante bibit, et cecinit Curios fratres et Horatia pila, regiaque Aemilia vecta tropaea rate, victricisque moras Fabii pugnamque sinistram Cannensem et versos ad pia vota deos, Hannibalemque Lares Romana sede fugantis, anseris et tutum voce fuisse Iovem), cum me Castalia speculans ex arbore Phoebus sic ait aurata nixus ad antra lyra:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 32)

SEARCH

MENU NAVIGATION