라틴어 문장 검색

nec tarda senectus debilitat vires animi mutatque vigorem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:9)
at illi dulcis compositis spiravit crinibus aura atque habilis membris venit vigor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 17:2)
Qualem ministrum fulminis alitem, cui rex deorum regnum in avis vagas permisit expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flavo, olim iuventas et patrius vigor nido laborum propulit inscium, vernique iam nimbis remotis insolitos docuere nisus venti paventem, mox in ovilia demisit hostem vividus impetus, nunc in reluctantis dracones egit amor dapis atque pugnae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 41)
' 'o puer, ut sis vitalis metuo et maiorum nequis amicus frigore te feriat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:9)
' 'ita, Davus, amicum mancipium domino et frugi quod sit satis, hoc est, ut vitale putes.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat.2)
igitur et ille, quem instituimus, adolescens, quam maxime potest, componat se ad imitationem veritatis, initurusque frequenter forensium certaminum pugnam iam in schola victoriam spectet et ferire vitalia ac tueri sciat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 286:1)
extemporalis oratio non alio videtur mentis vigore constare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 98:2)
In medium te protulit ingenii vigor, scriptorum elegantia, clarae et nobiles amicitiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 3:3)
Hebetabitur enim et minus habebit vigoris, cum exurgendum erit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:3)
Fateor ergo ad hominem mihi carum ex pluribus me causis frequentius venisse, ut scirem, an illum totiens eundem invenirem, numquid cum corporis viribus minueretur animi vigor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 13:1)
Ego quidem percipio iam fructum, cum mihi fingo uno nos animo futuros et quicquid aetati meae vigoris abscessit, id ad me ex tua, quamquam non multum abest, rediturum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 2:2)
Illa enim utilia vitaliaque sunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 4:2)
Effeminat animos amoenitas nimia nec dubie aliquid ad corrumpendum vigorem potest regio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 10:2)
Quantus in illo, di boni, vigor est, quantum animi!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 3:1)
Quantum in illo vigoris ac spiritus, quantum in publica trepidatione fiducia est!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 71:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION