라틴어 문장 검색

Ebriosus convictores in amorem meri traxit, impudicorum coetus fortem quoque et, si liceat, virum emolliit, avaritia in proximos virus suum transtulit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 48:1)
Mero se licet sopiat et aquarum fragoribus avocet et mille voluptatibus mentem anxiam fallat, tam vigilabit in pluma quam ille in cruce ;
(세네카, De Providentia, book 1 31:2)
voluptatem latitantem saepius ac tenebras captantem circa balinea ac sudatoria ac loca aedilem metuentia, mollem, enervem, mero atque unguento madentem, pallidam aut fucatam et medicamentis pollinctam.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 34:5)
tum victa trepidant monstra, Centauri truces Lapithaeque multo in bella succensi mero;
(세네카, Hercules Furens 12:14)
O quod superbae non habent umquam domus, fidele semper regibus nomen Licha, cape hos amictus, nostra quos nevit manus, dum vagus in orbe fertur et victus mero tenet feroci Lydiam gremio nurum, dum poscit Iolen;
(세네카, Hercules Oetaeus 9:14)
satur est, capaci ducit argento merum - ne parce potu:
(세네카, Thyestes 933:1)
qualis et Ischomache Lapithae genus heroine, Centauris medio grata rapina mero;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26)
tuque o Eurytion vino Centaure peristi, nec non Ismario tu, Polypheme, mero.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33b7)
una tamen causa est, qua crimina tanta remitto, errabant multo quod tua verba mero.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3418)
cum furibunda mero mensam propellis et in me proicis insana cymbia plena manu, nimirum veri dantur mihi signa caloris:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 83)
' dixit et assiduo lingua sepulta mero.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1123)
tu potes insanae Veneris compescere fastus, curarumque tuo fit medicina mero.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 173)
dicam ego maternos Aetnaeo fulmine partus, Indica Nysaeis arma fugata choris, vesanumque nova nequiquam in vite Lycurgum, Pentheos in triplicis funera rapta greges, curvaque Tyrrhenos delphinum corpora nautas in vada pampinea desiluisse rate, et tibi per mediam bene olentia flumina Diam, unde tuum potant Naxia turba merum.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1712)
Lygdamus ad cyathos, uitrique aestiua supellex et Methymnaei Graeca saliua meri.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 824)
pocula mi digitos inter cecidere remissos, palluerantque ipso labra soluta mero.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 832)

SEARCH

MENU NAVIGATION