라틴어 문장 검색

censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 434:1)
non enim, ut ab Romulo traditum ceteri servaverant reges, viritim suffragium eadem vi eodemque iure omnibus datum est, sed gradus facti, ut neque exclusus quisquam suffragio videretur et vis omnis penes primores civitatis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 445:2)
Servius quamquam iam usu haud dubie regnum possederat, tamen quia interdum iactari voces a iuvene Tarquinio audiebat se iniussu populi regnare, conciliata prius voluntate plebis agro capto ex hostibus viritim diviso ausus est ferre ad populum, vellent iuberentne se regnare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 464:1)
principes securi percussi, sub corona venierunt coloni alii;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 184:2)
eodem anno Signia colonia, quam rex Tarquinius deduxerat, suppleto numero colonorum iterum deducta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 230:1)
Velitras coloni ab urbe missi et colonia deducta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 335:2)
ea clade conterritis hostium animis, ut etiam ubi ea remisisset terrore aliquo tenerentur, et Velitris auxere numerum colonorum Romani, et Norbam in montis novam coloniam quae arx in Pomptino esset miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 373:1)
quam spem nequaquam fefellit, ut facile appareret ducibus validiorem quam exercitu rem Romanam esse Circeios profectus primum colonos inde Romanos expulit liberamque urbem Volscis tradidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 416:1)
fecit statim, ut fit, fastidium copia, adeoque pauci nomina dedere ut ad explendum numerum coloni Volsci adderentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 8:2)
compulsis deinde in oppida Aequis ea multitudo dilapsa cum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 39:1)
Antii summam rei positam, Ecetrae Antiates colonos palam concilia facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 116:2)
Fabius et Aebutius consules, quo maiori gloriae rerum domi forisque gestarum succedere se cernebant, maxime autem memorabilem annum apud finitimos socios hostesque esse, quod Ardeatibus in re praecipiti tanta foret cura subventum, eo impensius, ut delerent prorsus ex animis hominum infamiam iudicii, senatus consultum fecerunt ut, quoniam civitas Ardeatium intestino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii causa adversus Volscos scriberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 121:1)
consenserant autem ut multo maiore parte Rutulorum colonorum quam Romanorum scripta nec ager ullus divideretur nisi is, qui interceptus iudicio infami erat, nec ulli prius Romano ibi quam omnibus Rutulis divisus esset, gleba ulla agri adsignaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 123:2)
colonorum additus numerus agerque iis bello interemptorum adsignatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 323:3)
et tamquam nisi ab scelere bellum ordiri nefas esset, sicut legatorum ante, ita tum novorum colonorum caede imbutis armis Veientibus sese coniungunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 341:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION