라틴어 문장 검색

sed ita a principio inchoatum esse mundum, ut certis rebus certa signa praecurrerent, alia in extis, alia in avibus, alia in fulgoribus, alia in ostentis, alia in stellis, alia in somniantium visis, alia in furentium vocibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 170:4)
quos cum consumeret octo, nona super tremulo genetrix clangore volabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 93:7)
ista enim avi volat nulla vehementius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 214:16)
litterae Capuam ad Pompeium volare dicebantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 19 6:11)
dubitabat nostrum nemo quin Caesar itinera repressisset - volare dicitur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:4)
tu vero nihil nisi ut illi volent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 28 6:2)
horum uterque Isocratem aetate praecurrit, ut eos ille moderatione, non inventione vicerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:1)
volat enim aetas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 75:3)
Tum ie/core opimo fa/rta et satiata a/dfatim Clango/rem fundit va/stum et sublime a/volans Pinna/ta cauda no/strum adulat sa/nguinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 24:2)
Calculum tentet qui volet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 83:6)
Ipse Trimalchio fundos habet, qua milvi volant, nummorum nummos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 37:12)
Ille milvo volanti poterat ungues resecare;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 45:26)
Ut larua intravi, paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui, vix unquam refectus sum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:17)
Dum Caesar tumidas iratus deprimit arces, interea volucer motis conterrita pinnis Fama volat summique petit iuga celsa Palati atque hoc Romano tonitru ferit omnia signa:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:11)
. . . Volabant inter haec potiones meracae . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION