라틴어 문장 검색

neque librare pila inter undas poterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장4)
permiscentur inter se manipuli, modo pectore, modo ore tenus extantes, aliquando subtracto solo disiecti aut obruti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장8)
Falanio obiciebat accusator, quod inter cultores Augusti, qui per omnis domos in modum collegiorum habebantur, Cassium quendam mimum corpore infamem adscivisset, quodque venditis hortis statuam Augusti simul mancipasset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장2)
Cassium histrionem solitum inter alios eiusdem artis interesse ludis, quos mater sua in memoriam Augusti sacrasset;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 73장5)
inter quae Pius Aurelius senator questus mole publicae viae ductuque aquarum labefactas aedis suas, auxilium patrum invocabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 75장4)
iam inter provincias Romanas solium Arsacidarum haberi darique.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 2장6)
victo Vononi perfugium Armenia fuit, vacua tunc interque Parthorum et Romanas opes infida ob scelus Antonii, qui Artavasden regem Armeniorum specie amicitiae inlectum, dein catenis oneratum, postremo interfecerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 3장2)
et cuncta inter castellum Alisonem ac Rhenum novis limitibus aggeribusque permunita.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 7장7)
penitus noscendas mentes, cum secreti et incustoditi inter militaris cibos spem aut metum proferrent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 12장7)
inter quae unus hostium, Latinae linguae sciens, acto ad vallum equo voce magna coniuges et agros et stipendii in dies, donec bellaretur, sestertios centenos, si quis transfugisset, Arminii nomine pollicetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 13장2)
nec enim inmensa barbarorum scuta, enormis hastas inter truncos arborum et enata humo virgulta perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori tegmina.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장4)
sine pudore flagitii, sine cura ducum abire, fugere, pavidos adversis, inter secunda non divini, non humani iuris memores.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장9)
is medius inter Visurgim et collis, ut ripae fluminis cedunt aut prominentia montium resistunt, inaequaliter sinuatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장2)
pone tergum insurgebat silva, editis in altum ramis et pura humo inter arborum truncos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장3)
quidam adgnitum a Chaucis inter auxilia Romana agentibus emissumque tradiderunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION