라틴어 문장 검색

quae autem spiritus potestate adsumit ingressus, elegantes artis subtilitatibus consequetur effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 1장11)
non minus sine tignorum erectionibus in plano etiam eadem ratione et temperatis funibus et trocleis subductiones navium efficiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장48)
quorum motus et virtutes duae res diversae et inter se dissimiles <efficiunt>, ubi congruentes uti principia pariunt eos perfectus:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장2)
ita in phalangis et iugis cum in medio lora non sunt conlocata sed in una parte, qua progreditur lorum ab medio, unam breviorem, alteram efficit partem longiorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장24)
De hydraulis autem, quas habeant ratiocinationes, quam brevissime proximeque attingere potero et scriptura consequi, non praetermittam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장1)
Haec regulae habent ferrea choragia fixa et iuncta cum pinnis, quarum pinnarum tactus motiones efficit regularum continenter.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 8장14)
Ita cum rota progrediens secum agat tympanum imum et denticulum eius singulis versationibus tympani superioris denticulos inpulsu cogat praeterire, efficiet, cum CCCC imum versatum fuerit, superius tympanum semel circumagatur et denticulus, qui est ad latus eius fixus, unum denticulum tympani plani producat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장9)
cum ergo CCCC versationibus imi tympani semel superius versabitur, progressus efficiet spatia pedum milia quinque id est passus mille.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장10)
Navigationibus vero similiter paucis rebus commutatis eadem ratione efficiuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장13)
eae autem involvendo se agent axem, axis vero tympanum, cuius dens circumactus singulis versationibus singulos secundi tympani dentes inpellendo modicas efficiet circumitiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 9장21)
constituebatur autem in ea arietaria machina, quae graece dicitur κριοδόκισ, in qua conlocabatur torus perfectus in torno, in quo insuper constitutus aries rudentium ductionibus et reductionibus efficiebat magnos operis effectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장19)
sub eo autem in ipso canali inclusi tori crebriter celeriores et vehementiores efficiebant eius motus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장24)
Re quidem vera, geneticae mutationes saepe ab ipsa natura effectae sunt et efficiuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 174:3)
Non putas virtutem hoc effecturam, quod efficit nimia formido ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 4:3)
ex eis autem, apud quos agetur, ut benevolos beneque existimantis efficiamus, quod agendo efficitur melius quam rogando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 322:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION