라틴어 문장 검색

legalem in quinque species partiebar, scripti et voluntatis, legum contrariarum, collectivum, , translationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 149:3)
ferri, cum in omnibus fere causis, in quibus cecidisse quis formula dicitur, hae sint quaestiones, an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat agere?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 152:1)
an non praescriptiones (etiam in quibus maxime videtur manifesta translatio) easdem omnes species habent, quas eae leges, quibus agitur, ut aut de nomine aut scripto et sententia vel ratiocinatione quaeratur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 155:1)
sunt enim quaedam non laudabilia non natura sed iure concessa, ut in XII tabulis debitoris corpus inter creditores dividi licuit, quam legem mos publicus repudiavit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 167:2)
legalium plures species necesse est, propterea quod multae sunt leges et varias habent formas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 170:1)
sic nascuntur haec velut simulacra ex illis tribus, interim simplicia, interim et mixta, propriam tamen faciem ostendentia, ut scripti et voluntatis, quae sine dubio aut qualitate aut coniectura , et syllogismos, qui est qualitatis, et leges contrariae, quae iisdem, quibus scriptum et voluntas, constant, et ἀμφιβολία, quae semper coniectura explicatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 171:1)
legibus facta rata sint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 179:1)
heredi scripto opponitur lex, abdicatus ne quid de bonis patris capiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 181:1)
non esse enim hunc natum ante legitimum convenit, sed voluntate legis se tuebitur, quam dicet talem fuisse, ut legitimus esset nothus natus, cum alius legitimus in domo non esset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 182:3)
scriptum quoque legis excludet dicens, non utique, si postea legitimus natus non sit, notho nocere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 183:1)
quare si verbis legis stari non potest, voluntate standum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 183:8)
nec quemquam turbet, quod ex una lege duo status fiant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 184:1)
alter enim dicet abdicatum quoque inter liberos esse, et argumentum ducet ex ipsa, qua repellitur, lege;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 185:3)
Nunc quia filii iure futurus fuerit intestati heres, oppositam esse legem, quae tamen non id efficiat, ne filius sit, sed ne heres sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 185:5)
adferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inventoribus nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a Publicola fasces populo summittere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 206:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION