라틴어 문장 검색

Uni mitteris, omnibus legeris.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XCVII8)
Quamvis autem epigrammata a severissimis quoque et summae fortunae viris ita scripta sint, ut mimicam verborum licentiam adfectasse videantur, ego tamen illis non per- misi tam lascive loqui quam solent.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, poem pr6)
Dum te longa sacro venerantur gaudia Circo, Nemo quater missos currere sensit equos.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XI4)
Misisti nummos quod mihi mille, quid est?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XVII2)
De praetoricia folium mihi, Paule, corona Mittis et hoc phialae nomen habere iubes.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII1)
An magis Herculeo, Germanice, misit ab astro Hanc tibi vel frater vel pater ipse feram?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LIII9)
Quattuor argenti libras mihi tempore brumae Misisti ante annos, Postumiane, decem, Speranti plures - nam stare aut crescere debent Munera - venerunt plusve minusve duae;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXI1)
Octavus ligulam misit sextante minorem;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXI6)
Quod mittat nobis decumus iam non habet annus:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXI8)
Latonae venerande nepos, qui mitibus herbis Parcarum exoras pensa brevesque colos, Hos tibi laudatos domino, rata vota, capillos Ille tuus Latia misit ab urbe puer;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XVII1)
Audet facundo qui carmina mittere Nervae, Pallida donabit glaucina, Cosme, tibi, Paestano violas et cana ligustra colono, Hyblaeis apibus Corsica mella dabit:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVI1)
Inter quae rari Laurentem ponderis aprum Misimus:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XLVIII3)
Mittimus ergo tibi parvae munuscula chortis:
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIV5)
Luce propinquorum, qua plurima mittitur ales, Dum Stellae turdos, dum tibi, Flacce, paro, Succurrit nobis ingens onerosaque turba, In qua se primum quisque meumque putat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LV1)
multis mittere dona grave est.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION