라틴어 문장 검색

Adeo acriter insequebantur hostes, ut prius eorum acies prima in conspectum venit, quam exercitus recedentis agmen novissimum scaphas et navigia conscendisset.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.45)
Britones exercitu Americano de nova Caesarea expulso, copias ad flumen Delawariense, huc illuc, disponebant, et eorum manipuli omnes in partes impune ibant redibantque.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.46)
Temporis, apud exercitum manendi, jam exitus instabat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.73)
Militia Pennsylvaniensis ad primum usque diem Januarii mensis apud exercitum manere debebat, at domum revertendi cupido tanta incessit, ut, eorum prohibendorum coërcendorumque causa, praesidia firma ad omnes fere trajectus disposita fuerint.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.76)
Dux Lee, qui copiis eois praefuit, flumen septentrionale trajicere, seque cum exercitu recedente aggregare a Washingtonio saepenumero jubebatur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.80)
Constantia invicta, semper idem mansit, et exercitui vultum serenum et tranquillum perpetuo praestitit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.88)
Nihil, quod hosti officere, aut exercitum civesque hortari et animare posset, ab illo praetermissum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.89)
Exercitus statum mancum atque debilem, equitatu, tormentis majoribus, et praefectis peritis aeque carentem, Congressui summo studio demonstravit suggessitque.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT OCTAVUM.90)
- Exercitus cui Lee praepositus fuerat imperium ad Sullivanum devenit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.2)
Duce Lee capto, exercitus, cui Lee praepositus, imperum ad Sullivanum, praefectum insignem, devenit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.16)
Sub hoc tempus, Washingtonii exercitus, septentrionalium copiarum accessione, aliquantulum adauctus firmatusque.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.18)
Flumine Delaware interposito, duo exercitus sejungebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.20)
multique, qui jam stipendia fere emeriti fuerant, exigua conducti mercede, apud exercitum diutius manere, et pro patria pugnando vulnera martia pati, haudquaquam ambigebant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.38)
Exercitus Britannici manipuli plurimi Princetoniae convenere, ubi agmen, quod Brunsvico iter modo fecerat, duce comite Cornwallis, sese cum eis conjunxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.40)
Sic, exercitus duo, in quibus spes opesque utriusque populi erant sitae, oppidulo quodam, parvoque rivulo, qui vadis, nonnullis in locis, transiri poterat, duntaxat separabantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT NONUM.43)

SEARCH

MENU NAVIGATION