라틴어 문장 검색

procedere inde agmen coepit iam nihil ne hostibus quidem praeter parva furta per occasionem temptantibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 366:1)
inde ad rupem muniendam, per quam unam via esse poterat, milites ducti, cum caedendum esset saxum, arboribus circa immanibus deiectis detruncatisque struem ingentem lignorum faciunt eamque, cum et vis venti apta faciendo igni coorta esset, succendunt ardentiaque saxa infuso aceto putrefaciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 380:1)
triduo inde ad planum descensum iam et locis mollioribus et accolarum ingeniis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 384:2)
id cum inter omnes constet, eo magis miror ambigi, quanam Alpes transient, et volgo credere Poenino - atque inde nomen ei iugo Alpium inditum - transgressum, Coelium per Cremonis iugum dicere transisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 391:1)
cum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, contione inde advocata ita apud eos locutus fertur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 442:1)
et inde si decessero, in Africam transcendes?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 467:3)
inde equitum certamen erat aliquamdiu anceps, dein quia turbabant equos pedites intermixti, multis labentibus ex equis aut desilientibus, ubi suos premi circumventos vidissent, iam magna ex parte ad pedes pugna venerat, Numidae, qui in cornibus erant, circumvecti paulum ab tergo se ostenderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 486:2)
nec procul inde Hannibal cum consedisset, quantum victoria equestri elatus, tantum anxius inopia, quae per hostium agros euntem nusquam praeparatis commeatibus maior in dies excipiebat, ad Clastidium vicum, quo magnum frumenti numerum congesserant Romani, mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 508:1)
navigantes inde pugnatum ad Lilybaeum fusasque et captas hostium naves accepere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 536:3)
inde post paucos dies reditum Lilybaeum, captivique et a consule et a praetore praeter insignes nobilitate viros sub corona venierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 539:2)
inde cum exercitu suo profectus ad Trebiam flumen conlegae coniungitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 544:2)
varia inde pugna sequentes inter cedentesque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 556:1)
quietisque Poenis tacito agmine ab Scipione consule exercitus Placentiam est perductus, inde Pado traiecto Cremonam, ne duorum exercituum hibernis una colonia premeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 598:2)
paucorum inde dierum quiete sumpta et vixdum satis percurato volnere ad oppugnandas ire pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 608:1)
munitum inde locum frequentaverant adcolae mixti undique ex finitimis populis, et tum terror populationum eo plerosque ex agris compulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 609:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION