라틴어 문장 검색

et modo parum illis severus est Curius, parum pauper Fabricius, parum frugi et contentus vilibus Tubero;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 19:5)
modo Licinum divitiis, Apicium cenis, deliciis provocant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 19:6)
Itaque, ut in prioribus epistulis dixi, tenera quoque animalia et materno utero vel ovo modo effusa, quid sit infestum, ipsa protinus norunt et mortifera devitant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 18:3)
Ergo nec in tenero, modo coalescente corpusculo est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 10:3)
nullo modo prodesse possum magis, quam si tibi bonum tuum ostendo, si te a mutis animalibus separo, si cum deo pono.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 21:6)
Non oportet enim eum, qui modo se tot milia hominum sequentia videbat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 3:16)
Modo dic nobis, qualem deum istum fieri velis.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 6:2)
Hercules enim, qui videret ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et aiebat:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:19)
nam quaecumque apud illam aut puer aut iuuenis deposui, quasi recentia aut modo audita sine cunctatione profert:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 3:6)
Modo nomen hoc prodiit;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 12:9)
ille onustus modo hostilibus spoliis uir militaris adulteris meis tantum maledixi:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil8)
sed quoniam fratribus tuis ambitiosa curae sunt, foroque se et honoribus parant, in quibus ipsa quae sperantur timenda sunt, ego quoque eius alioqui processus auidus et hortator laudatorque uel periculosae dum honestae modo industriae duobus filiis nauigantibus te in portu retineo.
(세네카, Controversiae, book 2, chapter pr 4:3)
paulo ante ego diuitis filiis inuidebam, modo illi mihi.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 9:14)
L. VINICIVS, VINICI frater, Fabiani colorem ualde probabat et aiebat onerari uxorem uno modo posse, si nihil umquam secretum ab illa maritus habuisset.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 18:1)
Si modo emendatus est filius meus - solet enim etiam luxuria dissimulari - suo quisque ordine reus sit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 3:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION