라틴어 문장 검색

neganti Paulo nisi cum deditis pacisci se pacem, non tam id recusabant quam tempore aiebant opus esse, ut generi agresti hominum persuaderetur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 294:1)
omnes portas contionabundus ipse imperator circumiit, et quibuscumque irritamentis poterat iras militum acuebat, nunc fraudem hostium incusans, qui pace petita, indutiis datis, per ipsum indutiarum tempus contra ius gentium ad castra oppugnanda venissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 319:1)
Praetor se iusiurandum dare paratum esse aiebat, libros eos legi servarique non oportere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 350:2)
auxerunt eius triumphi famam legati Ligurum pacem perpetuam orantes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 401:1)
nulli alii quam consulibus senatum crediturum esse sincera fide in pace Ligures esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 403:2)
pax in Liguribus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 404:1)
Carthaginiensibus eodem anno centum obsides redditi, pacemque iis populus Romanus non ab se tantum sed ab rege etiam Masinissa praestitit, qui cum praesidio armato agrum qui in controversia erat obtinebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 406:1)
novo autem an vetere exercitu opus sit, eius esse dicere qui scire possit qua fide Celtiberi in pace mansuri sint, simul et qui illud exploratum habeat quieturos milites, si diutius in provincia retineantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 425:1)
inde debellatum veramque pacem, non fluxa ut ante fide Celtiberos fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 590:2)
duello magno dirimendo, regibus subigendis, patrandae pacis causa haec pugna exeunti L. Aemilio M. Aemilii filio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 608:2)
regi adductus primo ita negare inconstanter ut parvo metu admoto paratum indicem esse appareret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 633:1)
... a patre in pace habitam armasse eoque iuventuti praedandi cupidae pergratus esse dicebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 2:1)
inde legatos primum ad pacem petendam in castra Romana, deinde obsides imperatos miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 111:3)
et ne tum quidem memores pacis, in caedem coniugum ac liberorum versi, etiam ut spectaculo hostibus tam foedum facinus esset, palam in muris trucidatos praecipitabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 125:2)
si pax inviolata inter Macedonas Romanosque manebit, nobis quoque amicitia et commercium sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 279:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION