라틴어 문장 검색

neque enim quamlibet magnus auctor Cicero persuaserit, Lysian, Herodotum, Thucydiden parum studiosos eius fuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 273:2)
Et historiae, quae currere debet ac ferri, minus convenissent insistentes clausulae et debita actionibus respiratio et cludendi inchoandique sententias ratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 275:1)
minus valebit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 287:2)
minus peccabit, qui longis breves subiiciet, et adhuc, qui praeponet longae brevem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 291:2)
atqui eadem illa littera, quotiens ultima est et vocalem verbi sequentis ita contingit, ut eam transire possit, etiamsi scribitur, tamen parum exprimitur, ut multum ille et quantum erat, adeo ut paene cuiusdam novae litterae sonum reddat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 297:1)
illi minus sunt notabiles, quia hoc genus sermoni proximum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 333:1)
potest, etiamsi minus bene, praeponi anapaestos:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 355:2)
minus gravis erit spondeus, praecedentibus palimbacchio et pyrrhichio, ut iudicii Iuniani, et adhuc peius priore paeane, ut brute, dubitavi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 358:1)
sed omnes hi, qui breves excidunt, minus erunt stabiles, nec alibi fere satis apti, quam ubi cursus orationis exigitur et clausulis non intersistitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 363:4)
optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 373:2)
tum miserabiles esse volumus, tum modesti tum acres, tum graves, tum blandi, tum flectere, tum ad diligentiam hortari.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 390:3)
narratio fere atque, ut sic dixerim, modestiores desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 391:1)
summissa, qualia epilogis sunt, lentas et ipsa, sed minus exclamantes exigunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 394:1)
atqui corporis quoque motui sunt sua quaedam tempora et ad signandos pedes non minus saltationi quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 396:1)
quo minus id mirere pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 396:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION