라틴어 문장 검색

Quin aliquando etiam, ubi ictus fuit uehementior, quamuis specillo nihil inuenitur, tamen aperire commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 6:1)
sed ibi quoque nihil tutius fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 9:6)
Et ita nihil latens in eo osse cauum est abundeque exitus datur intus laedentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 15:2)
At si parum pura membrana uidebitur, par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infundendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:4)
Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 4:3)
Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 6:3)
Si cutis integra est et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud quam quiescendum, inponendumque ceratum est et leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 6:3)
eaque uinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa uisa sit, secundo laxior, tertio iam paene resoluta.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 8:2)
Rursus ergo si parum commissa sunt, committi debent:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 9:4)
non quo alia in eiusmodi casu curatio admouenda sit, sed primum, ut ualentius extendatur, si utrumque os fractum est, quia necesse est minus neruos contrahi altero osse integro eosque intendente;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 16:2)
Ac si nihil aliud quam dolori occursum est, idem qui fuit eius usus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 18:3)
sanguis uero, si parum fluxit, mittendus;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 24:2)
et, si parum ualuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, ei inuolutam lana regulam obicit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 34:7)
Nam diducta ossa numquam rursus inter se iunguntur, et ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 2:5)
Ac quibus in pueritia exciderunt neque repositi sunt, minus quam ceteri crescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 4:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION