라틴어 문장 검색

eoque magis liberos concupisco, quos habere etiam illo tristissimo saeculo volui, sicut potes duobus matrimoniis meis credere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 2 2:2)
quibus singulis multum commendationis accessurum etiam ex meis precibus indulgentiae tuae credo.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 4 5:2)
Ego autem, quia inter Aegyptios ceterosque peregrinos nihil interesse credebam, contentus fueram hoc solum scribere tibi, esse eum a peregrina manumissum patronamque eius iam pridem decessisse.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 6 2:1)
Provinciales, credo, prospectum sibi a me intellegent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 18 2:2)
sed in omni provincia inveniuntur, quibus credi possit, et ideo non deerunt tibi, modo velis diligenter excutere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 18 3:4)
Cui et, si quid mihi credis, indulgentiam tuam dabis;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 26 2:2)
Vere credo te ea, qua debebis, diligentia hoc opus aggressurum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 382)
Qua causa necessarium credidi rem integram ad te referre.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 56 2:3)
Ne tamen aliquam gaudiis publicis afferat haesitationem vel eorum qui impetraverunt diffidentia vel eius memoria qui praestitit, necessarium pariter credidi ac laetum obviam dubitantibus indulgentiam meam mittere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 8:1)
sed meae naturae accommodatius est credere etiam statui eius subventum interventu principis, praesertim cum etiam statuarum ei honor totiens decretus sit ab iis, qui ignorabant, quid de illo Paulus proconsul pronuntiasset.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 60 1:1)
Calpurnium Macrum credo facturum, ut te libratore instruat, neque provinciae istae his artificibus carent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 623)
quae ideo tibi non misi, quia et parum emendata et quaedam non certae fidei videbantur, et quia vera et emendata in scriniis tuis esse credebam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 65 3:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Iulius, domine, Largus ex Ponto nondum mihi visus ac ne auditus quidem - scilicet iudicio tuo credidit - dispensationem quandam mihi erga te pietatis suae ministeriumque mandavit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 751)
Fiduciam diligentiae habeo, ut credam te omni ratione id acturum, ne sint obnoxii iniuriis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 78 2:2)
TRAIANUS PLINIO Nicaeensibus, qui intestatorum civium suorum concessam vindicationem bonorum a divo Augusto affirmant, debebis vacare contractis omnibus personis ad idem negotium pertinentibus, adhibitis Virdio Gemellino et Epimacho liberto meo procuratoribus, ut aestimatis etiam iis, quae contra dicuntur, quod optimum credideritis, statuatis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 841)

SEARCH

MENU NAVIGATION