라틴어 문장 검색

Postremo captus amore Aureliae Orestillae, cuius praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장2)
Ipse per se amor omnium aliarum rerum neglegens animos in cupiditatem formae non sine spe mutuae caritatis accendit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 11:5)
Huius nos nimius amor timoribus inquietat, sollicitudinibus onerat, contumeliis obicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 2:2)
Numquam in tantum convalescet nequitia^ numquam sic contra virtutes coniurabitur, ut non philosophiae nomen venerabile et sacrum maneat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 11:5)
tam ex amore nascitur quam ex odio, non minus inter seria quam inter lusus et iocos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 15:2)
Una est catena, quae nos alligatos tenet, amor vitae, qui ut non est abiciendus, ita minuendus est, ut si quando res exiget, nihil nos detineat nec inpediat, quo minus parati simus, quod quandoque faciendum est, statim facere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 10:7)
Conciliari nisi turpi ratione amor turpium non potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 11:9)
Itaque amicitia semper prodest, amor aliquando etiam nocet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 35 1:8)
Quod adversus omnia tela, quod adversus omne hostium genus bene facit, mortem contemnere, quae quin habeat aliquid in se terribile, ut et animos nostros, quos in amorem sui natura formavit, offendat, nemo dubitat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 8:2)
" Hoc etiam mali faciunt, nec ulla maior poena nequitiae est quam quod sibi ac suis displicet."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 2:4)
Instrumenta illis explicandae nequitiae desunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 4:1)
non potest amor cum timore misceri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 18:7)
Nam quotiens aliquos amicitiae Asinii Galli, quotiens Seiani odium, deinde amor merserat, aeque enim offendisse illum quam amasse periculosum fuit, exclamabant homines:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 3:3)
Et ita formatus est, ut illi nec amor vitae nec odium sit, patiturque mortalia, quamvis sciat ampliora superesse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 18:3)
Ut scias virtutem omnia opera velut fetus suos isdem oculis intueri, aeque indulgere omnibus et quidem inpensius laborantibus, quoniam quidem etiam parentium amor magis in ea, quorum miseretur, inclinat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION