라틴어 문장 검색

haec omnia pacis equidem signa esse iudico non belli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 287:1)
nec Romanos offendi posse si ut bellum gerentes eos secuti sumus, nunc quoque pacis auctores sequamur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 287:2)
in pace, etiam si non odia finiuntur, intermittantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 298:3)
adventu deinde Q. Minuci legati, qui cum decem navibus missus ad sedanda eorum certamina erat, ad spem pacis venerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 308:2)
cum bellum Macedonicum in expectatione esset, priusquam id susciperetur, prodigia expiari pacemque deum peti precationibus, qui editi ex fatalibus libris essent, placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 17:1)
pax deinde data petentibus Corsis, et exacta cerae ducenta milia pondo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 68:1)
florere praeterea iuventute quam stirpem longa pax ediderit, florere opibus regni, florere etiam aetate.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 117:1)
videbam quam impar esset sors, cum ille vobis bellum pararet vos ei securam pacem praestaretis, quamquam mihi quidem non parare sed gerere paene bellum videbatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 137:1)
horum si nihil impetrarent, et aliquod suum post datam a P. Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animadverterent in se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 237:1)
Carthaginiensibus victis se et urbem et agros concessisse, non ut in pace eriperent per iniuriam, quae iure belli non ademissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 249:1)
Sicinius praetor ut exercitium paratum ad traiciendum haberet, C. Popilio consuli ex auctoritate senatus C. Licinius praetor scribit ut et legionem secundam, quae maxime veterana in Liguribus erat, et ex sociis Latini nominis quattuor milia peditum, ducentos equites idibus Februariis Brundisi adesse iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 281:2)
Ariarathes Cappadocum rex, praeterquam quod Romanis suo nomine auxilia pollicitus erat, ex quo est iunctus Eumeni adfinitate, in omnia belli pacisque se consociaverat consilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 303:1)
si liberum in ea re arbitrium fortunae esset, neutram partem volebant potentiorem altera oppressa fieri, sed illibatis potius viribus utriusque partis pacem ex aequo manere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 318:1)
is exercitus uti paratus esset quo senatus censuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 371:2)
Perseus, cum ab colloquio Romanorum in Macedoniam recepisset sese, legatos Romam de incohatis cum Marcio condicionibus pacis misit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 482:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION