라틴어 문장 검색

Nam et pertinacia necesse est anxia et misera sit, cui fortuna saepe aliquid extorquet, et levitas multo gravior nusquam se continens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 122:2)
sunt enim qui fastidiant quicquid propius adierunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 146:3)
tune circumspiciendum, qua contendere illo celerrime possimus, intellecturi in ipso itinere, si modo rectum erit, quantum cotidie profligetur quantoque propius ab eo simus, ad quod nos cupiditas naturalis impellit.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 2:5)
In ea quidem ipse sententia sum - invitis hoc nostris popularibus dicam - sancta Epicurum et recta praecipere et, si propius accesseris, tristia ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 64:1)
Ut feras eum labore periculoque venamur et captarum quoque illarum sollicita possessio est - saepe enim laniant dominos - , ita habent se magnae voluptates;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 71:3)
At ego ex alto prospiciens video, quae tempestates aut immineant vobis paulo tardius rupturae nimbum suum, aut iam vicinae vos ac vestra rapturae propius accesserint.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 154:2)
sic quae malam faciem habent saepe pudicae sunt:
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, adoptandus post tres abdicatos.44)
Inposita in eculeum saepius ad absentem uirum respexit quam ad praesentem tyrannum.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, Torta a tyranno pro marito.9)
Processi in aciem exemplum filio meo, uicit me non hostis, sed aetas, seruauit quem saepe seruaueram.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Servatus a filio.14)
Hoc exempto nemo erat scolasticis nec aptior nec similior, sed dum nihil uult nisi culte, nisi splendide dicere, saepe incidebat in ea quae derisum effugere non possent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 10:1)
Magnum solatium est saepius appellare liberorum non responsura nomina.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, pater a sepulchris a luxurioso raptus.18)
quae eo crudelius filio caret quo propius accessit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, indiscreti filius et privignus.27)
et est saepissime fortuita diuinatio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Adultera Venefica.45)
cum saepe iurgarent nouerca et priuignus, iussit eum semigrare;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, quinquennis testis in procuratorem.4)
Oblatas conciliante fortuna nuptias, quod erat amantis, saepius rogaui, quod festinantis, non distuli.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, Pauper naufragus divitis socer.59)

SEARCH

MENU NAVIGATION