라틴어 문장 검색

utrumque enim prae- stat, quantum in se est.
(세네카, 행복론, Liber VII 81:4)
Quotiens parum fiduciae est in iis, quibus imperes, amplius exigendum est, quam sat est, ut praestetur, quantum sat est.
(세네카, 행복론, Liber VII 117:1)
necesse est, quantum recipit, emittat et antiquissima recentissimis obruat.
(세네카, 행복론, Liber VII 138:2)
Repete memoria tecum, quando certus consilii fueris, quotus quisque dies ut destinaveras processerit, quando tibi usus tui fuerit, quando in statu suo vultus, quando animus intrepidus, quid tibi in tam longo aevo facti operis sit, quam multi vitam tuam diripuerint te non sentiente quid perderes, quantum vanus dolor, stulta laetitia, avida cupiditas, blanda conversatio abstulerit, quam exiguum tibi de tuo relictum sit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 15:1)
Tamquam semper victuri vivitis, numquam vobis fragilitas vestra succurrit, non observatis, quantum iam temporis transierit ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 16:1)
et ut nihil prodest, licet quantumlibet ingeras, si non subest quod excipiat ac servet, sic, nihil refert quantum temporis detur, si non est ubi subsidat, per quassos foratosque animos transmittitur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 59:4)
Convivia me hercules horum non posuerim inter vacantia tempora, cum videam, quam solliciti argentum ordinent, quam diligenter exoletorum suorum tunicas succingant, quam suspensi sint, quomodo aper a coeo exeat, qua celeritate signo dato glabri ad ministeria discurrant, quanta arte scindantur aves in frusta non enormia, quam curiose infelices pueruli ebriorum sputa detergeant.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 68:1)
O quantum caliginis mentibus nostris obicit magna felicitas !
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 80:2)
per illos non stabit, quominus quantum plurimum cupiens haurias.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 90:5)
Cogita praeterea, quantum sollicitudinis sit ad tantam te molem obicere;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 113:1)
Cogitato, in hac civitate, in qua turba per latissima itinera sine intermissione defluens eliditur, quotiens aliquid obstitit, quod cursum eius velut torrentis rapidi moraretur, in qua tribus eodem tempore theatris caveae postulantur, in qua consumitur, quidquid terris omnibus aratur, quanta solitudo ac vastitas futura sit, si nihil relinquitur, nisi quod iudex severus absolvent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 33:1)
non enim, quantum fecerit, sed quantum facturus sit, cogitatur in eo, qui omnia potest.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 47:4)
haec est in maxima potestate verissima animi temperantia et humani generis comprendens ut sui amor non cupiditate aliqua, non temeritate ingenii, non priorum principum exemplis corruptum, quantum sibi in cives suos liceat, experiendo temptare, sed hebetare aciem imperii sui.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 69:4)
Oderint, dum metuant, ignarus, quanta rabies oriatur, ubi supra modum odia creverunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 76:3)
Tarium, qui filium deprensum in parricidii consilio damnavit causa cognita, nemo non suspexit, quod contentus exilio et exilio delicato Massiliae parricidam continuit et annua illi praestitit, quanta praestare integro solebat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 91:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION