라틴어 문장 검색

inter has iras plebis in patres cum tribuni plebi nunc illud tempus esse dicerent stabiliendae libertatis et ab Sergiis Verginiisque ad plebeios viros fortes ac strenuos transferendi summi honoris, non tamen ultra processum est quam ut unus ex plebe, usurpandi iuris causa, P. Licinius Calvus tribunus militum consulari potestate crearetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 144:1)
inventumque tandem est ubi neglectas caerimonias intermissumve sollemne di arguerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 193:1)
qui priusquam renuntiarentur iure vocatis tribubus, permissu interregis P. Licinius Calvus ita verba fecit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 203:2)
sunt et belli sicut pacis iura, iusteque ea non minus quam fortiter didicimus gerere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 311:3)
Clusini novo bello exterriti cum multitudinem, cum formas hominum invisitatas cernerent et genus armorum, audirentque saepe ab iis cis Padum ultraque legiones fusas, quamquam adversus Romanos nullum eis ius societatis amicitiaeve erat, nisi quod Veientes consanguineos adversus populum Romanum non defendissent, legatos qui auxilium ab senatu peterent, misere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 393:1)
vicere seniores ut legati prius mitterentur questum iniurias postulatumque ut pro iure gentium violato Fabii dederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 403:3)
legati Gallorum cum ea, sicut erant mandata, exposuissent, senatui nec factum placebat Fabiorum et ius postulare barbari videbantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 404:1)
interim Galli postquam accepere ultro honorem habitum violatoribus iuris humani elusamque legationem suam esse, flagrantes ira, cuius impotens est gens, confestim signis convolsis citato agmine iter ingrediuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 410:1)
cum illi renitentes pactos dicerent sese, negat pactionem ratam esse quae, postquam ipse dictator creatus esset, iniussu suo ab inferioris iuris magistratu facta esset, denuntiatque Gallis ut se ad proelium expediant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 521:1)
num ante exorta est quam spreta vox caelo emissa de adventu Gallorum, quam gentium ius ab legatis nostris violatum, quam a nobis, cum vindicari deberet, eadem neglegentia deorum praetermissum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 542:2)
quorum neutrum fieri salvis caerimoniis potest.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 550:2)
saxi materiaeque caedendae, unde quisque vellet ius factum praedibus acceptis eo anno aedificia perfecturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 581:2)
quodcumque sibi cum patria penatibus publicis ac privatis iuris fuerit, id cum uno homine esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 148:4)
non negatum itaque tantum de captivis, sed, in quo ab sociis tamen temperaverant, denuntiatum senatus verbis facesserent propere ex urbe ab ore atque oculis populi Romani, ne nihil eos legationis ius, externo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 182:1)
ius ipsi remittent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 189:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION