라틴어 문장 검색

Per illam in tuto collocatur continuatio memoriae Ecclesiae et cum certitudine recurrere licet ad limpidum fontem, ex quo fides oritur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:2)
Certitudo nexus cum origine datur ergo a personis vivis, quod quidem fidei vivae congruit quam Ecclesia transmittit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:3)
Quare Magisterium iugiter loquitur oboediens Verbo originario, in quo reponitur fides, et est commendabile quoniam Verbo committitur quod audit, custodit et explanat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 94:5)
Fides ac bonum commune
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 97:1)
50. Historiam exponens patriarcharum iustorumque Veteris Testamenti, Epistula ad Hebraeos in lucem profert praecipuum eorum fidei aspectum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 98:1)
Deinde apparet Abraham, de quo affirmatur quod « per fidem » in tentoriis morabatur, exspectans firma fundamenta habentem civitatem (cfr Heb 11,9-10).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 98:4)
Oritur ergo, quoad fidem, nova quaedam fiducia, nova quaedam soliditas, quam Deus tantummodo largiri potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 98:5)
Fides revelat quam firma possint esse vincula inter homines, cum inter eosdem Deus praesens efficitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 98:7)
fides illuminat etiam necessitudines inter homines, quia oritur ex amore et sequitur dynamicam amoris Dei.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 98:9)
51. Profecto ob conexionem eius cum amore (cfr Gal 5,6), fidei lumen ponitur in reale ministerium iustitiae, iuris et pacis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:1)
Fides oritur ex occursu cum originario amore Dei, in quo apparent vitae nostrae bonitas ac sensus;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:2)
Fidei lumen divitias humanarum necessitudinum existimare valet, capacitatem nempe persistendi, fiduciam suscitandi, vitam communem ditandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:4)
Fides a mundo non abstrahit nec aliena apparet a specifica actuositate hominum nostrae aetatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:5)
Fides efficit ut intellegatur necessitudinum humanarum structura, quoniam percipit eius ultimum fundamentum sortemque definitivam in Deo eiusque amore, et itaque illustrat artem aedificationis, bono communi servitium praestando.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:8)
Sic, fides donum est pro omnibus, donum est commune, lumen eius illucescit non tantum internum Ecclesiae nec tantummodo utile redditur ad civitatem aeternam ultra exstruendam;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 99:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION