라틴어 문장 검색

in L. Scipione malim equidem librarii mendum quam mendacium scriptoris esse in summa auri atque argenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 703:2)
nec inter scriptores rerum discrepat solum, sed orationes quoque, si modo ipsorum sunt quae feruntur, P. Scipionis et Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 714:1)
graecus ignobilis in Etruriam primum venit nulla cum arte earum, quas multas ad animorum corporumque cultum nobis eruditissima omnium gens invexit, sacrificulus et vates;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 85:2)
nisi provideant aliquid Romani, quo et Graecis accolentibus metus et audacia Philippo minuatur, nequiquam et illum victum et se liberatos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 281:2)
Bacchanalia, sacrum Graecum et nocturnum, omnium scelerum seminarium, cum ad ingentis turbae coniurationem pervenisset, investigatum et multorum poena sublatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIX Periocha5)
litteris Latinis Graecisque utraque area inscripta erat, in altera Numam Pompilium Pomponis filium, regem Romanorum, sepultum esse, in altera libros Numae Pompilii inesse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 342:1)
septem Latini de iure pontificum erant, septem Graeci de disciplina sapientiae quae illius aetatis esse potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 345:1)
tutorem eum Graeci, ut cognomine a ceteris regibus distinguerent, appellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 623:1)
Libri Numae Pompili in agro L. Petili scribae sub Ianiculo a cultoribus agri arca lapidea clusi inventi sunt et Graeci et Latini.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha6)
spectaculorum quoque omnis generis magnificentia superiores reges vicit, reliquorum sui moris et copia Graecorum artificum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 234:1)
religionis haec Romanae esse, non versutiarum Punicarum neque calliditatis Graecae, apud quos fallere hostem quam vi superare gloriosius fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 499:1)
sinistro M. Valerius Laevinus sociorum ex Graecis populis equites habebat et eiusdem gentis levem armaturam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 637:3)
in mediam invectus aciem, Graecos primo impetu avertit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 644:2)
secutos pavorem Aetolorum et ceteros socios Graecorum populorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 661:1)
Graecarum civitatium socios omnes praeter Achaeos dimisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 750:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION