라틴어 문장 검색

Claudius, consularis candidatus, vir acer et ambitiosus, non sui magis honoris causa quam ut patricii reciperarent duo consularia loca, cum suis tum totius nobilitatis viribus incubuit ut se cum Q. Fabio consulem dicerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 197:3)
orare ut ex caeno plebeio consulatum extraheret maiestatemque pristinam cum honori tum patriciis gentibus redderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 199:3)
piget tamen in certo ponere, cum ea ipsa inter consules populi Romani, iam iterum eodem honore fungentes, disceptatio fuerit, Appio abnuente missas, Volumnio adfirmante Appi se litteris accitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 232:2)
brevis altercatio inde ex iracundia muliebri in contentionem animorum exarsit, cum se Verginia et patriciam et pudicam in Patriciae Pudicitiae templum ingressam et uni nuptam ad quem virgo deducta sit, nec se viri honorumve eius ac rerum gestarum paenitere, ex vero gloriaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 311:2)
quoad potuerint, patres adnisos ne plebeiis aditus ad magnos honores esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 328:4)
nunc extra sortem Fabio senatum provinciam dare, - si honoris eius causa, ita eum de se deque re publica meritum esse ut faveat Q. Fabi gloriae quae modo non sua contumelia splendeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 331:2)
postremo se collegae honores praemiaque concessurum verecundia aetatis eius maiestatisque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 335:1)
et cum P. Decius se vel in Samnium vel in Etruriam proficisci paratum esse ostendisset, tanta laetitia ac gratulatio fuit ut praeciperetur victoria animis triumphusque non bellum decretum consulibus videretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 363:2)
intermissa inde omnium aliarum rerum cura Fabius collegae funus omni honore laudibusque meritis celebrat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 426:1)
venienti Romam triumphus omnium consensu est delatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 660:1)
triumphavit in magistratu, insigni, ut illorum temporum habitus erat, triumpho.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 660:2)
ab triumpho exercitum in agrum Vescinum, quia regio ea infesta ab Samnitibus erat, hibernatum duxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 667:1)
C. Pontium, imperatorem Samnitium, ductum in triumpho, securi percussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha4)
Decimus Iunius Brutus munus gladiatorium in honorem defuncti patris primus edidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVI Periocha7)
C. Duillius consul adversus classem Poenorum prospere pugnavit, primusque omnium Romanorum ducum navalis victoriae duxit triumphum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVII Periocha3)

SEARCH

MENU NAVIGATION