라틴어 문장 검색

idem hic annus censurae initium fuit, rei a parva origine ortae, quae deinde tanto incremento aucta est ut morum disciplinaeque Romanae penes regimen, senatui equitumque centuriis decoris dedecorisque discrimen sub dicione eius magistratus, ius publicorum privatorumque locorum, vectigalia populi Romani sub nutu atque arbitrio eius essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 88:1)
ipse deinde C. Servilium Ahalam magistrum equitum dicit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 153:1)
missus ab dictatore Servilius magister equitum ad Maelium vocat te inquit, dictator.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 157:1)
cum pavidus ille quid vellet quaereret Serviliusque causam dicendam esse proponeret crimenque a Minucio delatum ad senatum diluendum, Maelius recipere se in catervam suorum, et primum circumspectans tergiversari, postremo cum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumstantibus fugiensque fidem plebis Romanae implorare, et opprimi se consensu patrum dicere,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 157:2)
tumultuantem deinde multitudinem incerta existimatione facti ad contionem vocari iussit et Maelium iure caesum pronuntiavit etiam si regni crimine insons fuerit, qui vocatus a magistro equitum ad dictatorem non venisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 163:1)
is magistrum equitum ex collegio prioris anni, quo simul tribuni militum consulari potestate fuerant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuvenem, dixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 189:1)
collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt referentes castra, nec ante in campos degressi sunt quam legiones Faliscorum auxilio venerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 191:2)
ante mediam aciem cum equitatu magister equitum processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 198:2)
quod simul conspexit, primos equites clamore sublato in hostem emisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 200:1)
nulla parte legiones Etruscae sustinuere impetum Romanorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 201:1)
eques maxime resistebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 201:2)
equitumque longe fortissimus ipse rex ab omni parte effuse sequentibus obequitans Romanis trahebat certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 201:3)
erat tum inter equites tribunus militum A. Cornelius Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo ac viribus par memorque generis, quod amplissimum acceptum maius auctiusque reliquit posteris.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 203:1)
ita equitum quoque fusa acies, quae una fecerat anceps certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 207:3)
Dictator legionibus fugatis instat et ad castra compulsos caedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 208:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION