라틴어 문장 검색

si qui minus patientes dedecoris sint et pigriores ad facinus, pro victimis immolari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 137:1)
eos esse, qui aut coniurare aut sociari facinoribus aut stuprum pati noluerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 139:2)
captari aetates et erroris et stupri patientes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 140:4)
ibi legati Eumenis, si liberas esse Aenum et Maroneam velint Romani, nihil sui pudoris esse ultra dicere quam ut admoneant, re, non verbo eos liberos relinquant, nec suum munus intercipi ab alio patiantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 304:1)
illi, si haec intercessio fieret, nullam rem aliam se decerni passuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 464:3)
multa et dissimulare et oblivisci et pati praeterita senatum posse, et credere etiam Demetrio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 564:1)
ea aegre patientibus iis adempta, quaeque alia aut populantes agros rapuerant aut secum attulerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 642:4)
id aegre patiente Perseo laetari prudentes amici eius, eamque rem ipsam dicere praebituram causam criminandi iuvenis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 65:2)
nec fratrem nec patrem potestis pati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 94:2)
si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem, cum quid aliud quam ingenii fama periclitarer?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 190:1)
si pergat tamen ire, non posse oblivisci se in talibus rebus Antigoni, qui saeva tempestate iactatus, cum in eadem nave secum suos omnes habuisset, praecepisse liberis diceretur ut et ipsi meminissent et ita posteris proderent, ne quis cum tota gente simul in rebus dubiis periclitari auderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 249:1)
plura dici tempus non patiebatur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 467:3)
impedimento operi fuit M. Licinius Crassus, qui per fundum suum duci non est passus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 600:3)
non publice tantum se premi imperio, sed singulos iustum pati servitium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 66:3)
et cum ferae bestiae cibum ad fraudem suam positum plerumque aspernentur et refugiant, nos caeci specie parvi beneficii inescamur et servulorum minimi pretii recipiendorum spe nostram ipsorum libertatem subrui et temptari patimur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 269:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION