라틴어 문장 검색

Et in mancipio cogitandum est, non quantum illud impune possit pati, sed quantum tibi permittat aequi bonique natura, quae parcere etiam captivis et pretio paratis iubet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 108:2)
Pudeat ab exiguis animalibus non trahere mores, cum tanto hominum moderatior esse animus debeat, quanto vehementius nocet.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 115:1)
tantum enim necesse est timeat, quantum timeri voluit, et manus omnium observet et eo quoque tempore, quo non captatur, peti se iudicet nullumque momentum immune a metu habeat.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 116:2)
In iis praesertim, quos scit aliquando sibi par fastigium obtinuisse, hoc arbitrium adeptus ultionem implevit perfecitque, quantum verae poenae satis erat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 127:2)
Periculosum est, mihi crede, ostendere civitati, quanto plures mali sint.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 136:4)
deinde apparuit, quantum periculum immineret, si servi nostri numerare nos coepissent.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 138:2)
et absolvere illi licet et, quanti vult, taxare litem.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 32:4)
Vide quantum de indulgentia tua promiserim mihi.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 7:1)
Crevisti sub noverca, quam tu quidem omni obsequio et pietate, quanta vel in filia conspici potest, matrem fieri coegisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 10:4)
Proinde, dum oculi mei ab illo spectaculo, cuius insatiabiles sunt, non abducantur, dum mihi solem lunamque intueri liceat, dum ceteris inhaerere sideribus, dum ortus eorum occasusque et intervalla et causas investigare vel ocius meandi vel tardius, spectare tot per noctem stellas micantis et alias immobiles, alias non in magnum spatium exeuntis sed intra suum se circumagentis vestigium, quasdam subito erumpentis, quasdam igne fuso praestringentes aciem, quasi decidant, vel longo tractu eum luce multa praetervolantes, dum eum his sim et caelestibus, qua homini fas est, immiscear, dum animum ad cognatarum rerum conspectum tendentem in sublimi semper habeam - quantum refert mea, quid calcem ?
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 52:1)
Quantus ille vir fuit, qui effecit, ut aliquis exul sibi videretur, quod ab exule recederet !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 58:2)
Quantus vir fuit, qui in admirationem sui adduxit hominem etiam Catoni suo mirandum !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 58:3)
Quanta luxuria erat, cui centiens sestertium egestas fuit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 72:1)
hic in exilia sequitur et in solitudinibus asperrimis, eum quantum satis est sustinendo corpori invenit, ipse bonis suis abundat et fruitur.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 79:2)
interim quantum per moras membrorum et hanc circumfusam gravem sarcinam licet, celeri et volucri cogitatione divina perlustrat.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 80:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION