라틴어 문장 검색

Puta itaque ex illa arce caelesti patrem tuum Marcia, cui tantum apud te auctoritatis erat quantum tibi apud filium tuum, non illo ingenio, quo civilia bella deflevit, quo proscribentis in aeternum ipse proscripsit, sed tanto elatiore, quanto est ipse sub- limior, dicere ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 154:1)
Alia sunt quae sapientem feriunt, etiam si non pervertunt, ut dolor corporis et debilitas aut amicorum liberorumque amissio et patriae bello flagrantis calamitas.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 56:1)
Extollit animos et incitat, nec quicquam sine illa magnificum in bello fortitudo gerit, nisi hinc flamma subdita est et hic stimulus peragitavit misitque in pericula audaces.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 39:2)
videatur et avaritia magni animi - acervis auri argentique incubat et provinciarum nominibus agros colit et sub singulis vilicis latiores habet fines quam quos consules sortiebantur;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 134:1)
Nam cum bellum Scythis indixisset orientem cingentibus, rogatus ab Oeobazo nobili sene, ut ex tribus liberis unum in solacium patri relinqueret, duorum opera uteretur, plus quam rogabatur pollicitus omnis se illi dixit remissurum et occisos in conspectu parentis abiecit, crudelis futurus, si omnis abduxisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 102:2)
Hoc deinde omnem transtulit belli apparatum et tam diu adsedit operi, donec centum et octoginta cumculis divisum alveum in trecentos et sexaginta rivos dispergeret, siccum relinqueret in diversum fluentibus aquis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 128:1)
Nee enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet, sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem instillat animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 38:2)
Habiliora sunt corpora in bello illa, quae in arma sua contrahi possunt, quam quae superfunduntur et undique magnitudo sua vulneribus obicit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 80:2)
In bello meas, domi etiam filii manus perdidi.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.14)
Bello ciuili patronus uictus et proscriptus ad libertum confugit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Patronus operas remissas repetens.2)
Virum in pace dilexit, in bello secuta est, in ultimo consilio non reliquid.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.34)
Bellum ciuile egi, proscriptus sum, exulaui;
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.36)
non maioribus copiis bellum instruxit quam iudicium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Iphicrates reus.8)
Bello ciuili quaedam uirum secuta est, cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, demens quod mori coegerit filiam.2)
me bella poscunt, differ amplexus, parens, coniunxque differ, nuntiet Diti Lycus me iam redisse.
(세네카, Hercules Furens 9:31)

SEARCH

MENU NAVIGATION