라틴어 문장 검색

Quocumque autem modo ceruix patefacta est, leniter extrahi quod asperum est debet, nulla propter festinationem ui admota.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 17:3)
Ac si plures calculi sunt, singuli protrahi debent, sic tamen ut, si quis exiguus supererit, potius relinquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 19:2)
Sed uirgini subire digiti qua masculo, mulieri per naturale eius debent.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 21:5)
Quod si per se non destitit, rursus, ne uis omnis intereat, subprimi debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 22:3)
Quod ne incidat, desidere is debet in acre acetum, cui aliquantum salis sit adiectum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 23:1)
Ita si ad colem it, supinus is collocari debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 2:3)
Nam cibus inter principia non nisi umidus dari debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 5:1)
Neque desperari debet solida glutinatio uulneris, nisi ubi aut uehementer rupta ceruix est, aut ex cancro multae magnaeque carunculae simulque neruosa aliqua exciderunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 27장 7:1)
Ad cuius rei facultatem multum confert et magnitudo uoluae et uis neruorum eius et corporis totius habitus et mentis etiam robur, cum praesertim intus nonnumquam etiam duae manus dari debeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 2:3)
Tum si caput proximum est, demitti debet uncus undique leuis, acuminis breuis, qui uel oculo uel auri uel ori, interdum etiam fronti recte inicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 4:4)
Neque tamen quolibet is tempore extrahi debet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 5:1)
Trahere autem dextra manus uncum, sinistra intus posita infantem ipsum, simulque eum derigere debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 5:4)
Si tamen id incidit, super uentrem mulieris duplici panniculo iniecto, ualens homo non inperitus a sinistro latere eius debet adsistere et super imum uentrem eius duas manus inponere alteraque alteram premere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 8:1)
Aliaeque etiamnum difficultates faciunt, ut, qui solidus non exit, concisus eximi debeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 9:1)
medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita ne abrumpat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION