라틴어 문장 검색

Sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit verbis ad exstinguendum invidiae crimen tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit ne mecum aemuletur, et non ab eo qui, quia super ceteros excellat, quo me quoque niti non dissimulo, me sibi aequari nolit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 648:1)
ab eo supplex infimis precibus auxilium itineri, quoniam bello non poterat, quattuor milia Maurorum impetravit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 411:1)
eum bello inferiorem esse qui armis vincatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 84:2)
postea, cum et muri pars strata ruinis et ad interiorem raptim oppositum murum cuniculis iam perventum esset, legatos ad regem de condicionibus tradendae urbis miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 179:1)
nam et Macedones, cum ad conquerendas Philippi iniurias in tot socias nobis urbes venissem, ultro accusando Romanos, defensionem ut accusatione potiorem haberem effecerunt, et Athenienses in deos inferos superosque nefanda atque inhumana scelera eius referendo quid mihi aut cuiquam reliquerunt, quod obicere ultra possim?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 347:1)
iam aedilitatem praeturamque fastidiri, nec per honorum gradus, documentum sui dantes, nobiles homines tendere ad consulatum, sed transcendendo media summa imis continuare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 73:1)
nihil ad nos pertineant, quae in terra Attica scelera in superos inferosque deos sunt admissa, multo minus quae Ciani Abydenique, qui procul ab nobis absunt, passi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 267:2)
Q. Minucius in laeva Italiae ad inferum mare flexit iter Genuamque exercitu ducto ab Liguribus orsus bellum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 379:1)
iam perventum ad suos in ima valle stantes erat, qui adventu exercitus imperatorisque pugnam renovant impetuque facto rursus avertunt hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 86:1)
ima urbis plana sunt, iacentia ad mare quo Leucadia ab Acarnania dividitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 208:1)
et ut secundis auribus accipi orationem animadvertit et infimorum quoque libertati gravem esse superbiam eorum, legem extemplo promulgavit pertulitque, ut in singulos annos iudices legerentur, neu quis biennium continuum iudex esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 554:1)
Pleminius in inferiorem demissus carcerem est necatusque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 514:2)
Galli recepere in intima finium sese;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 546:2)
discordiam et seditionem omnia opportuna insidiantibus facere, cum pars quae domestico certamine inferior sit externo potius se applicet quam civi cedat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 564:1)
revocati deinde castigationibus principum ad perseverandum in proposito, relicto exteriore circulo muri, deficientibus iam copiis in interiorem partem urbis concesserunt cui brevior orbis munitionis circumiectus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 111:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION