라틴어 문장 검색

o bene, quod non sum mecum conscendere passus, ne mihi mors misero bis patienda foret!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 224)
demite naufragium, mors mihi munus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 233)
pro superi viridesque dei, quibus aequora curae, utraque iam vestras sistite turba minas, quamque dedit vitam mitissima Caesaris ira, hanc sinite infelix in loca iussa feram, si quantam merui, poena me perdere vultis, culpa mea est ipso iudice morte minor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 236)
parcite caerulei, vos parcite numina ponti, infestumque mihi sit satis esse Iovem, vos animam saevae fessam subducite morti, si modo, qui periit, non periisse potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 413)
O mihi post nullos umquam memorande sodales, et cui praecipue sors mea visa sua est, attonitum qui me, memini, carissime, primus ausus es adloquio sustinuisse tuo, qui mihi consilium vivendi mite dedisti, cum foret in misero pectore mortis amor, scis bene, cui dicam, positis pro nomine signis, officium nec te fallit, amice, tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 51)
quocumque aspexi, nihil est nisi mortis imago, quam dubia timeo mente timensque precor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 117)
nam simul insidiis hominum pelagique laboro, et faciunt geminos ensis et unda metus, ille meo vereor ne speret sanguine praedam, haec titulum nostrae mortis habere velit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1110)
et prior et gravior mors fuit illa mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 328)
nunc, si forte potes - sed non potes, optima coniunx - finitis gaude tot mihi morte malis, quod potes, extenua forti mala corde ferendo, ad quae iam pridem non rude pectus habes, atque utinam pereant animae eum corpore nostrae, effugiatque avidos pars mihi nulla rogos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 329)
nam si morte carens vacua volat altus in aura spiritus, et Samii sunt rata dicta senis, inter Sarmaticas Romana vagabitur umbras, perque feros manes hospita semper erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 330)
" hic mihi morte sua causa salutis erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 912)
si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset, non foret augustae mors tua crimen aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1018)
una tamen spes est quae me soletur in istis, haec fore morte mea non diuturna mala.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 625)
saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud, quod non praeventum morte fuisse dolet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 414)
morte nihil opus est pro me, sed amore fideque:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1417)

SEARCH

MENU NAVIGATION