라틴어 문장 검색

Ne me putes ad elevanda incommoda paupertatis, quam nemo gravem sentit, nisi qui putat, uti tantum praeceptis sapientium, primum aspice, quanto maior pars sit pauperum, quos nihilo notabis tristiores sollicitioresque divitibus ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 83:1)
Sed quanto ista duriora sunt, tanto maior tibi virtus advocanda est et velut cum hoste noto ac saepe iam victo acrius congrediendum.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 107:1)
tantum debes a feminarum lacrimis abesse, quantum vitiis.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 113:2)
sed quantum tibi patris mei antiquus rigor permisit, omnes bonas artes non quidem comprendisti, attigisti tamen.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 119:4)
Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, ob- lita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 136:2)
Ad exemplum se modestiae tuae formaverat cogitabatque, quantum tu et ornamentum tuorum esses et onus ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 16:4)
Circumstat te omnis ista consolandum frequentia et in animum tuum inquirit ac perspicit quantum roboris ille adversus dolorem habeat et utrumne tu tantum rebus secundis uti dextere scias, an et adversas possis viri- liter ferre.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 31:4)
nunc tantum tibi praestandum est, quantum promisisti.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 33:4)
Non est quod cogites, quanto diutius habere potueris, sed quam diu habueris.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 60:1)
Lege, quanto spiritu ingentibus intonueris verbis ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 69:1)
Illo moderante terras et ostendente quanto melius beneficiis imperium custodiatur quam armis, illo rebus humanis praesidente non est periculum, ne quid perdidisse te sentias ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 73:1)
Adulescentulus tamen ac propemodum puer tanto animo tulit illam familiae suae super ipsum Pauli triumphum concidentis subitam vastitatem, quanto debuit ferre vir in hoc natus, ne urbi Romanae aut Scipio deesset aut Carthago superesset.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 86:2)
Mortem A. Cremuti Cordi parentis tui quantum poteras inhibuisti;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 3:4)
Usque in hunc diem, Iulia, quantum quidem ego sciam - adsiduus viri tui comes, cui non tantum quae in publicum emittuntur nota, sed omnes sunt secretiores animorum vestrorum motus - dedisti operam, ne quid esset quod in te quisquam reprenderet ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 23:1)
Cum secessimus et in unum convenimus, facta eius dictaque quanto meruit suspectu celebramus ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 27:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION