라틴어 문장 검색

Magni praeterea existimans sincerum atque ab omni colluuione peregrini ac seruilis sanguinis incorruptum seruare populum, et ciuitates Romanas parcissime dedit et manumittendi modum terminauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 40장 3:1)
unum omnino ante efflatam animam signum alienatae mentis ostendit, quod subito pauefactus a quadraginta se iuuenibus abripi questus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 99장 2:2)
quam Theodorus Gadareus rhetoricae praeceptor et perspexisse primus sagaciter et assimilasse aptissime uisus est, subinde in obiurgando appellans eum πηλο`ν αἵματι πεφυραμένον, id est lutum a sanguine maceratum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 57장 1:2)
regnauit sanguine multo, ad regnum quisquis uenit ab exilio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 59장 2:3)
praetorium uirum ex secessu Anticyrae, quam ualitudinis causa petierat, propagari sibi commeatum saepius desiderantem cum mandasset interimi, adiecit necessariam esse sanguinis missionem, cui tam diu non prodesset elleborum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 29장 2:1)
sacrificans respersus est phoenicopteri sanguine;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 4:1)
et cum in Laureolo mimo, in quo a[u]ctor proripiens se ruina sanguinem uomit, plures secundarum certatim experimentum artis darent, cruore scaena abundauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 57장 4:3)
quare a Massilia Gesoriacum usque pedestri itinere confecto inde transmisit ac sine ullo proelio aut sanguine intra paucissimos dies parte insulae in deditionem recepta, sexto quam profectus erat mense Romam rediit triumphauitque maximo apparatu.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 17장 2:2)
neque cessauit ex eo insidias struere fratri clam palamque, quoad correptum graui ualitudine, prius quam plane efflaret animam, pro mortuo deseri iussit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 2장 3:2)
Praenestina Fortuna, toto imperii spatio annum nouum commendanti laetam eandemque semper sortem dare assueta, extremo tristissimam reddidit nec sine sanguinis mentione.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 2:5)
ac dum exulceratam in fronte uerrucam uehementius scalpit, profluente sanguine:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 16장 2:1)
"nitet purpura auroque, fulget armis et opulentia, quantam, qui oculis non subiecere, animis concipere non possunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:6)
quem deinde amplius nationum exterarum salutem suam crediturum sibi, si tot militum sanguine inbuisset manus?
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 8장 6:2)
Tum vero multum sanguinis fusum est:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 6:1)
Sed cum fornacibus ferrum, quod excudi oportebat, inpositum esset, admotisque follibus ignem flatu accenderent, sanguinis rivi sub ipsis flammis extitisse dicuntur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION