라틴어 문장 검색

Sed et compluribus iterationibus sic resolvatur vervactum in pulverem, ut vel nullam vel exiguam desideret occationem, cum seminavimus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 2:1)
Eum porro an recte aretur frequenter explorare debet agricola, nec tantum visu, qui fallitur non numquam superfusa terra latentibus scamnis, verum etiam tactu, qui minus decipitur cum solidi rigoris admota pertica transversis sidcis inseritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 3:1)
Igitur uliginosi campi proscindi debent post Idus mensis Aprilis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 3:5)
Iugerum autem desiderat, quod spissius stercoratur, vehes quattuor et viginti;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 1:6)
Itaque, cum in agro disponentur acervi stercoris, non debet maior modus eorum dissipari,quam quem bubulci eodem die possint obruere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 2:2)
propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante diem nonum Kalendas Novembris ad brumae tempora.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:3)
Nos quoque non abnuimus in agro temperato et minime umido sementem sic fieri debere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:5)
adorei modios novem, si est laetum solum, si mediocre, decem desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 1:2)
caeli, cum aut pluvium aut siccum est, nam illud idem quod prima sementis, hoc quod ultima desiderat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 2:4)
Inter cetera quoque non ignorare debemus quinta parte seminis amplius occupari agrum consitum arbusto quam vacuum et apertum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 6:2)
Nam cetera robusta frumenta semper ante hiemem seri debent in regionibus temperatis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 8:3)
quod extrinsecus albidum, intus etiam candidum conspicitur,leve ac vanum intellegi debet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:2)
Altero sulco seminari debet post aequinoctium, media fere sementi, si laeto solo, si gracili, maturius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 15:1)
Levem solutamque humum desiderant, nec in sabuloso solo, sed in harena quoque proveniunt, modo umido caelo vel riguo solo;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 17:2)
Spargitur statim ex area, atque id solum omnium leguminum non desiderat requiem in horreo, sive Septembri mense ante aequinoctium seu protinus a Kalendis Octobribus crudis novalibus ingeras;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION