라틴어 문장 검색

Fides asserit quoque veniam dari posse, quae pluries tempore, labore, patientia et operositate indiget:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 106:4)
Cum deficit fides, periculum est ne vivendi quoque fundamenta deficiant, prout monebat poeta Thomas Stearns Eliot:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 107:1)
« Estne fortasse necesse ut vobis dicatur modicos ipsos successus / qui efficiunt ut de quadam culta societate gloriemini, / difficulter superfuturos esse fidem, cui suam debent significationem? ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 107:2)
Si fides in Deum a nostris civitatibus auferretur, extenuaretur fiducia inter nos;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 107:3)
Fides vitam in societate illuminat;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 107:11)
56. Sanctus Paulus christianis Corinthi suas memorans tribulationes doloresque, fidem suam coniungit cum Evangelii praedicatione.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:1)
Agere de fide saepenumero idem est ac de dolentibus tribulationibus agere, in quibus utique sanctus Paulus persuadentiorem Evangelii nuntium percipit, quoniam in infirmitate et dolore emergit atque detegitur Dei virtus, quae superat nostram infirmitatem et passionem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:7)
In tribulationis hora fides nos illuminat, et in dolore sane et in infirmitate patefit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:9)
Caput XI Epistulae ad Hebraeos concluditur mentione de iis qui fidei causa passi sunt (cfr 11,35-38), inter quos peculiarem locum Moyses occupat qui sibi assumpsit Christi iniuriam (cfr 11,26).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:11)
Christianus novit passionem amoveri non posse, sed ipsam sensum suscipere posse, fieri actum amoris, oblationem in manus Dei qui nos non derelinquit, et hoc modo periodum esse fidem et amorem augendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:12)
Quin immo mors illuminatur et vivi potest tamquam ultima fidei vocatio, ultimum mandatum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 109:14)
57. Fidei lumen haud sinit nos mundi tribulationes oblivisci.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 110:1)
Quot viris mulieribusque fidei patientes fuerunt mediatores luminis!
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 110:2)
Fides non est lumen quod cunctas tenebras nostras dissipat, sed lampas quae noctu gressus nostros illuminat, et hoc ad iter faciendum sufficit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 110:6)
Christus est qui, dolores perferens, sese praebet « ducem fidei et consummatorem » (Heb <
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 110:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION