라틴어 문장 검색

non crediderit factum, an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum nec interpretatio est facilis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 85:1)
huic tam pacatae profectioni ab urbe regis Etrusci abhorrens mos traditus ab antiquis usque ad nostram aetatem inter cetera sollemnia manet, bona Porsinnae regis vendendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 151:1)
proximum vero est ex iis quae traduntur Porsinnam discedentem ab Ianiculo castra opulenta convecto ex propinquis ac fertilibus Etruriae arvis commeatu Romanis dono dedisse, inopi tum urbe ab longinqua obsidione;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 153:1)
sed nec quo anno, nec quibus consulibus, quia ex factione Tarquiniana essent - id quoque enim traditur - parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus sit, satis constat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 190:2)
ibi traditi consulibus, indicatumque est Volscos Hernicosque parare bellum Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 235:4)
deinceps et qui ante nexi fuerant creditoribus tradebantur et nectebantur alii.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 279:2)
qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum functum officio pedibus suis domum redisse traditum memoriae est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 397:1)
quam spem nequaquam fefellit, ut facile appareret ducibus validiorem quam exercitu rem Romanam esse Circeios profectus primum colonos inde Romanos expulit liberamque urbem Volscis tradidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 416:1)
sacerdotes quoque suis insignibus velatos isse supplices ad castra hostium traditum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 426:2)
abductis deinde legionibus ex agro Romano invidia rei oppressum perisse tradunt alii alio leto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 437:3)
proximo bello in ipsa acie, in ipso certamine consensu exercitus traditam ultro victoriam victis Aequis, signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in castra reditum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 490:1)
auctoritas viri moverat adfirmantis Capitolio reciperato et urbe pacata si edoceri se sissent, quae fraus ab tribunis occulta in lege ferretur, memorem se maiorum suorum, memorem cognominis quo populi colendi velut hereditaria cura sibi a maioribus tradita esset, concilium plebis non impediturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 201:1)
quem decreto sermonem praetenderit, forsan aliquem verum auctores antiqui tradiderint:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 506:1)
video donec arma adversariis tradantur differri adversus nos certamen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 587:1)
hoc vos scire, hoc posteris memoriae traditum iri, Aequos et Volscos, vix Hernicis modo pares, T. Quinctio quartum consule ad moenia urbis Romae impune armatos venisse!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 738:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION